Pugna Concordiensis
Pugna Concordiensis alterum fuit duorum proeliorum in Middlesex Comitatu Massachusettae in Provincia Sinu Massachusettae die 19 Aprilis 1775 inter copias Exercitus Britannici et colonos ad hostem propulsandum in tempus armatos. Haec proelia usitate habentur initium Belli Libertatis Americae. Proelia pugnata sunt praecipue in oppidis Lexingtonia et Concordia, sed proelia levia in Lincolnia, Menotomy (nunc Arlingtonia), et Cantabrigia, prope Bostonia, eodem tempore evenerunt.
Primis telis Lexingtoniae prima luce emissis, coloni numero superati terga dederunt, et milites Britannici secuti Concordiam ierunt, ut copias hominum seditiosorum peterent. Apud Veterem Pontem Septentrionalem Concordiae, nonnulli centum coloni fortiter pugnantes tres manipulos militum regiorum devicerunt, qui se receperunt.
Radulphus Waldo Emerson, in suo "Hymno Concordiensi," prima tela a reipublicae amicis apud Veterem Pontem Septentrionalem emissa appellavit "tela circa mundum audita."
Bibliographia
recensere- Chidsey, Donald Barr. 1966. The Siege of Boston: An On-the-Scene Account of the Beginning of the American Revolution. Novi Eboraci: Crown. OCLC 890813.
Nexus externi
recensere