Psalmus 25
Psalmus 25 (enumeratione Graeca psalmus 24 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "David" et verbis "Ad te, Domine, levavi" (sic in Nova Vulgata). Acrostichidem format, in qua quisque versus litterâ alphabeti Hebraici incipit. In hoc psalmo orator a Deo consilium salutemque precatur.[1]
Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis Christianae fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Psalmus hic mediatitones precibus mistas continet. David enim hostium saevitia duriter vexatus, ut opem a Deo impetret, primum agnoscit peccata sua hoc modo iuste a Deo ipso castigari: ideoque eorum veniam petit, quo DEum habeat propitium ac liberatorem. Deinde gratiam Spiritus sancti implorat, qua fretus, inter varias tentationes se contineat sub Dei timore. Meditationes vero pluribus locis inserit, quibus vel se ad bene sperandum stimulet, vel a mundi illecebris sensus suos ad Deum colligat.[2]
Verba psalmi
recensereHaec sunt verba psalmi 25 (24) ex versione vulgata Clementina:
1 In finem. Psalmus David.
Ad te, Domine, levavi animam meam:
2 Deus meus, in te confido; non erubescam.
3 Neque irrideant me inimici mei:
etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi,
et semitas tuas edoce me.
5 Dirige me in veritate tua, et doce me,
quia tu es Deus salvator meus,
et te sustinui tota die.
6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
7 Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
8 Dulcis et rectus Dominus;
propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
9 Diriget mansuetos in iudicio;
docebit mites vias suas.
10 Universae viae Domini, misericordia et veritas,
requirentibus testamentum eius et testimonia eius.
11 Propter nomen tuum, Domine,
propitiaberis peccato meo; multum est enim.
12 Quis est homo qui timet Dominum?
legem statuit ei in via quam elegit.
13 Anima eius in bonis demorabitur,
et semen eius haereditabit terram.
14 Firmamentum est Dominus timentibus eum;
et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
15 Oculi mei semper ad Dominum,
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
16 Respice in me, et miserere mei,
quia unicus et pauper sum ego.
17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt:
de necessitatibus meis erue me.
18 Vide humilitatem meam et laborem meum,
et dimitte universa delicta mea.
19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt,
et odio iniquo oderunt me.
20 Custodi animam meam, et erue me:
non erubescam, quoniam speravi in te.
21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi,
quia sustinui te.
22 Libera, Deus, Israël
ex omnibus tribulationibus suis.
Notae
recensereNexus externi
recensereVide Psalmum 24 apud Vicifontem. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 25 spectant. |
- Psalmus 24 in versione Vulgata Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 24 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 25 in Nova Vulgata
- Psalmus 25 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
---|---|
Apocrypha vel Deuterocanonica | |
Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |