[go: up one dir, main page]

Ad 'pediludium Americanum' quod dicitur, videas s.v. harpastum Americanum

Homines pediludium ludunt.
In eu,? quatenus portant velut ad fans? in quadrigis par est ad robora sui.

Pediludium[1] (Anglice association football, football, vel soccer, ab as-soc-iation et suffixo -er), est lusus gregalis quo duae manus undenorum hominum inter se certantes folle sphaerico ludunt. Saeculo vicensimo primo ineunte, plus quam 250 000 000 lusores in plus quam ducentis civitatibus pediludium interdum ludunt, quod ergo est lusus populo orbis terrarum gratissimus.[2][3][4][5] Ludus in rectangulari graminis vel viridis herbae artificiosae campo fit, singulis portis in medio quoque fine breviore constitutis. Propositum lusorium est puncta acquirere, folle in portam seu ianuam oppositam propulso.

Generaliter inter ludendum solum ianitores follem manibus vel bracchiis tangere sinuntur, dum alii lusores usitate pedibus follem tangunt, aliquando trunco vel capite utentes ad intercipiendum follem in aere moventem. Lusu finito, turma cui sunt plures portae e certamine victrix evadit; si autem certantibus manibus est eadem punctorum summa, aequalitas declaratur, vel tempus additicium et, aequalitate permanente, iactus poenales habentur. Leges pediludii in Anglia a The Football Association anno 1863 primum ascitae sunt, quae se posthac evolverunt. Pediludium inter civitates a FIFA administratur, organizatione quae Certamen Mundanum Pedilusorium quoque quadriennio ordinat.[6]

De vocabulo

recensere

Pediludium, vocabulum originis recentis, in pluribus lexicis datur.[1][7] Alia vocabula proposita sunt folliludiu?[7] et pedifolium[7]. Pedilusor in Promptorio parvulorum circa annum 1440 edito reperitur: "Camper, or playar at þe fotte balle: Pedilusor, -ris; masc., 3.";[8] hoc autem non ludum associationis, sed rudem ludum mediaevelem significat. Praeter pedilusor, apud scriptores recentes reperiuntur pedilustrix, follilusor, follilustrix, lusor pedifollis.

Historia

recensere
 
Pueri Sinenses cuju ludentes, tempore Domus Song.

Per saecula varii fuerunt ludi in quibus pila pede feritur. Inter ludos antiquos simillimus hodierni ludi fortasse fuit cuju Sinarum. Aliquando citantur episcyrus vel phaeninda Graecorum et harpastum Romanorum, in quibus autem ludis manus adhibebantur. Etiam Medio Aevo ludi similes ludebantur, quorum leges per regiones variabant.

Pediludium hodiernum medio saeculo undevicesimo in scholis publicis Angliae ortum est, cum varias ludorum formas in unum ordinare tentateretur. Maioris momenti fuerunt Regulae Cantabrigienses (Cambrige Rules), primum anno 1848 in Universitate Cantabrigiensi dispositae, in conventu Collegii Trinitatis ubi legatus scholarum Etonensis, Harroviensis, Rugbeiensis, Salopiensis, ac Wintoniensis aderant. Non ubique autem regulae sunt adoptatae. Multae societates cum scholis non coniunctae per terras linguae Anglicae formatae sunt ad alia pediludii genera ludenda, quarum aliquae suas regulas instituerunt, ut societas Sefeldensis, a discipulis prioribus scholarum publicarum anno 1857 creata, deinde anno 1867 in Consociatio Sefeldensi inclusa. Etiam anno 1862, Ioannes Carolus Thring Scholae Uppinghamensis regulas magni momenti formulavi.

Conatibus pediludii ordinandi perseverantibus, Consociatio pediludii Anglica (The Football Association) anno 1863 constituta est, quae primum mane die 26 Octobris huius anni in Taberna Francomurariorum in Magna Platea Reginae Londinii congressa est. Eodem loco deinde quinque conventus inter Octobrem et Decembrem mensem acti sunt, in quibus primus amplus liber regularum creatus est. In ultimo coventu primus praefectus aerarii Consocationis pediludii societatem suam a consociatione subduxit propter duas leges in conventu priori ablatas, quarum prima lusores pila in manu currere sinebat, altera lusores cursum aliorum impedire tibiis feriendis (hacking), pedibus supplantandis, vel corporibus tenendis. Exemplum eius secutae sunt aliae societates moribus harpasti Rugbeiensis faventes, quae Consociationem pediludii non intraverunt, sed anno 1871 Unionem pediludii Rugbeiensis creaverunt. Deinde undecim societates reliquae, Ebenezer Cobb Morley duce, primas tredecim ludi leges confirmaverunt, inter quas erat notio fair catch, captura pilae manibus, quae postea abolita est sed in aliis pediludii generibus mansit. Societas Sefeldensis propriis regulis lusit usque ad annos 1870, sed Consociatio nonnullas leges Sefeldenses accepit, donec parum inter ludos discriminis fuit.

Vetustissimum pediludii consociationis certamen est FA Cup (Calix, seu tropaeum, consociationis pedilusoriae), anno 1871 a Carolo Alcock institutum, in quo manus Anglicae etiamnunc inter se certant. Alcock etiam auctor fuit primi ludi inter nationes facti, anno 1872 Glaswegiae a manibus Scotica et Anglica lusi. Prima liga etiam in Anglia sita est, Birminghamiae anno 1888 a Gulielmo McGregor, rectore societatis Aston Villa constituta, primum duodecim societates mediarum terrarum et Angliae septentrionalis continens.

In Europam continentalem pediludium primus omnium transtulit Conradus Magirus, magister linguarum veterum Brunsvicensis.

Leges ludi decernuntur a Consilio internationali pediludii consociationis (International Football Association Board, IFAB), anno 1886 creato, postquam consociationes Anglica, Scotica, Cambrica, atque Hibernica Mancuniae congressae sunt. Foederatio pedilusoria internationalis (FIFA) anno 1904 Lutetiae condita est, se leges Consociationis Anglicae sequi declarans. Ludo favorem populorum per orbem terrarum accipiente, legati FIFA in IFAB anno 1913 admissi sunt. Consilium nunc quattuor legatos FIFA et singulos legatos ex Anglia, Scotia, Cambria, atque Hibernia Septentrionalis comprehendit.

Hodie pediludium in omnibus fere civitatibus luditur. Milliones hominum saepe in stadia eunt ad manus dilectas sequendas, et milliarda ludum in televisione vel interrete spectant, hoc est omnium ludorum maximus numerus spectatorum televisionis. Ludus apud amatoribus gratus est: inspectione FIFA anno 2001 facta, plus quam 240 milliones hominum in plus quam 200 civitatibus saepe pediludium ludant.

In multibus orbis regionibus pediludium magnos animi affectus movet; pars gravis est vitae singulorum spectatorum, communitatum, ac nationum. Pacem proficere potest, ut cum manus pedilusoria Litoris Eburnei in bello civili anni 2006 indutias inter factiones facere adiuvit; sed etiam vires excitare potest, ut cum in Bellum pediludii anni 1969 tumultus circa ludum inter Honduriam et Salvatoriam certamen prius aggravavit.

 
Pedilustrix apparatu fundamentali induta: tunicula, femoralia, udones, tegimen tibiale et calcei.

Pediludium a duobus gregibus in campo finito luditur, arbitro iudicante. Principale lusus propositum est follem in portam reticulatam propellere ut puncta obtineantur. Post nonaginta minutas, manus pluria puncta habens vincit.

Manus pedilusoria undecim lusores continet. Solent esse quattuor defensores, qui manent in extrema campi parte ut portam suam custodiant. Sunt duo oppugnatores, qui manent in opposita campi parte, prope portam alterius manus et follem immittere in portam adversariam conantur. Sunt quattuor mediocampistae qui manent in media campi parte ut ceteris gregalibus omnibus auxilio sint. Unicuique turmae est unus portarius, qui prope portam seu ianuam manet ut prohibeat quominus follis eam intret.

In media parte campi arbiter follem ponit, et cum significat competitoribus follem licet pede tangere ut ludus incipiatur. Follis traditur inter pedes ne altera manus subripiat, ut follem moveant ad portam gregis adversarii et eum in ianuam immittere conentur.

Tantum ianitori licet manibus uti; ceteris autem lusoribus manibus ac bracchiis uti non licet. Si lusor follem tangit manibus sive bracchiis, grex eius poena afficitur et pilae possessio commutatur alteri turmae ut follis reducatur calcitratu libero.

Follis intra confinium manere debet. Si lusor efficit ut follis ex obliquis campi finibus exeat, in poenam manus eius incurrit et pilae possessio commutatur alteri manui qua re lusori licet tenere follem manibus ut follem in campum super caput ambabus manibus tactum iaciendo reducat. Si lusor quivis efficit ut follis ex finibus per rectanguli lusorii latus, in quo sui gregis ianua est, exeat, eius turma poena item afficitur et possessio follis commutatur alteri manui, qua re follis ponetur in angulo campi confinii ut follis intro reducatur calcitratu angulari.

Leges pedilusoriae

recensere

Leges pediludii hodie septendecim sunt, quarum quaeque nonnullas normas comprehendit, et a Collegio Pedilusorio Internationali (IFAB) regulantur. Primus codex legum fuit Codex Cantabrigiensis anno 1848 conscriptus, sed initium pediludii hodierni anno 1863 situm est, cum recens Consociatio Pedilusoria Anglica (The Football Association) codicem tredecim legum conscripsit. Illinc vero leges mutatae et accretae sunt.

Elementa lusus

recensere

Lex prima: De campo lusorio

recensere
 
Campus pedilusorius.

Campus lusorius rectangularis et gramine naturali aut artificioso opertus esse debet. Termini longiores 'lineae laterales' et breviores 'lineae metae' appellantur et in medio campi 'linea media' lineis metae parallela campum in partes duas dividit. In medio utriusque lineae metae duo pali verticales palo perpendiculari coniunctos sunt: id est porta (sive ianua), cuius pars exterior rete operitur. Apud portam etiam area portae (minor) et area poenalis (maior) sunt. In area poenali undecim metra a porta punctum poenale est.

Lex secunda: De folle

recensere

Follis lusorius sphaericus et de corio aut de alia materia adaequata confectus esse debet. Mensura circuli eius inter 68 et 70 centimetra atque massae inter 410 et 450 gramma esse debet.

Lex tertia: De lusorum numero

recensere

Utraque turma eodem tempore usque ad undenos lusores tantum in lusu habere potest, singuli e quibus officio portarii (sive ianitoris) funguntur qui soli ipsi follem brachiis tangere et manu tollere possunt (sed tantum dum in area poenali sua insunt). Si una e duabus turmis minus quam septem lusores in campo habet, statim lusum 0−3 perdit. Utraque turma usque ad ternos lusores eodem lusu substituere potest et inter ternos et septenos lusores supplentes habere potest. Hic numerus substitutionum in certaminibus non publicis mutari potest.

Lex quarta: De lusorum apparatu

recensere

Apparatus fundamentalis lusoribus tunicula (longa aut brevis), femoralia, udones, tegimen tibiale et calcei est. Nulla ornamenta periculosa a lusoribus portari possunt. Utraque turma colores diversos a contraria induere debet et portarius quidem diversos colores a collusoribus suis lusoribusque adversariis.

Lex quinta: De arbitro

recensere

Lusus ab arbitro qui maximam auctoritatem et potestatem leges exercendi habet inspicitur. Arbiter plenam potestatem consilia mutandi, tempus metiendi, lusum finiendi aut dilatandi aut intermittendi, iniurias et improbitates puniendi habet. Sententiae arbitri inter lusum terminales sunt et ipse solus eas mutare potest si opportunum id iudicat.

Lex sexta: De arbitris adiutoribus

recensere

Duo arbitri adiutores arbitro iuvando ad leges exercendas apponuntur. Generaliter arbitri adiutores per exteriorem partem lineae lateralis ad lusum melius inspiciendum currunt et ideo nonnumquam illi nomine 'iudices lineares' appellantur. Lineares parvum vexillum quo signa ad arbitrum facere possunt habent. Etiam quartus arbiter generaliter apud sedilia turmalia arbitro iuvando ad leges inter supplentes et exercitatores exercendas apponitur.

Progressus ludus

recensere

Lex septima: De lusus tempore

recensere

Lusus 90 minuta longum est in duas aequas partes minutorum 45 divisus quae interstitionem usque ad 15 minuta longam habent. Tempore utriusque partis consummato, arbiter tempus amissum ob substitutiones, vulnerationes et alia recuperare potest tempore lusus dilatando.

Lex octava: De lusus initio et reditu

recensere

Lusus cum iactu initiali incipit, iactus initialis vero non tantum in initio lusus fit sed etiam post portam expugnatam, in initio temporis secundi et in initio temporum additiciorum. Ante initium lusus sortitio fit in qua pars campi ubi utraque turma defendat et turma quae iactum initialem faciet constituitur. Initio temporis secundi turmae partes campi permutant et iactus initialis tum ab altera turma fit. Iactus initialis e puncto centrali fit et omnes lusores ante iactum in campo suo manere debent.

Lex nona: De folle in ludendo et extra ludendo

recensere

Si follis e campo per lineam lateralem aut lineam metae exierit aut si lusus ab arbitro intermissus erit, follis extra ludendo erit. Ceterum in ludendo erit.

Lex decima: De porta expugnanda

recensere
 
Oppugnator caeruleus parte sinistra in loco seorso est quia post paenultimum defensorem (linea punctorum) et follem est

Cum follis totus lineam metae inter tres palos portae transierit, porta expugnabitur et turma expugnatrix punctum accipiet. Turma quae tempore consummato plurima puncta habuerit vinciet. Si certamen aequalitatem punctorum non siverit et tempore lusus consummato aequalitas fuerit, tum tempus additicium ludi debebit. Si etiam post tempus additicium aequalitas manserit, series poenalium iacietur.

Lex undecima: De loco seorso

recensere

In loco seorso esse per se iniuria non est, sin lusor in loco seorso lusionem participaverit iniuriam committet. Lusor in loco seorso erit cum propius a linea metae quam et paenultimus lusor adversarius et follis fuerit. In campo suo aut post iactum a porta, lateralem aut angularem lusor numquam in loco seorso erit.

Iniuriae et improbitates

recensere

Lex duodecima: De iniuriis et improbitatibus

recensere

Iactus liber directus turmae adversariae concedetur si aliqui lusor aliquam harum iniuriarum arbitro iudicante commiserit:

  • adversarium calcitrare aut calcitrare conari,
  • adversarium supplantare aut supplantare conari,
  • ad adversarium salire,
  • adversarium invadere,
  • adversarium pulsare aut pulsare conari,
  • adversarium pellere,
  • adversarium duobus pedibus impedire,
  • adversarium prehendere,
  • adversario inspuere,
  • follem manu aut brachiis voluntarie tangere (nisi portarius in area sua).

Iactus liber de loco ubi iniuria commissa erit iacietur. Sin lusor iniuriam in area poenali adversaria acceperit, iactus poenalis concedetur.

Iactus liber indirectus turmae adversariae concedetur si aliqui lusor aliquam harum iniuriarum arbitro iudicante commiserit:

  • periculoso modo ludere,
  • adversario processum prohibere,
  • ut portarius follem manu iaciat prohibere

Etiam iactus liber indirectus turmae adversaria concedetur si portarius aliquam harum iniuriarum commiserit:

  • follem in manibus magis quam 6 secunda tenere,
  • follem manu denuo tangere postquam eum de manibus missus est si nullus alius lusor interea follem tetigit,
  • follem manu tangere postquam collusor eum pede ei misit,
  • follem manu tangere postquam collusor eum de iactu laterali ei misit.
 
Arbiter chartula flava pedilusorem monet

Arbiter potestatem monendi atque expellendi lusores habet. Arbiter chartulis coloratis ad monitiones et expulsiones indicandas utitur. Si aliqui lusor monetur, chartula flava et, si expulsatur, chartula rubra ei monstratur.

Lusor chartula flava moneri poterit si aliquam harum improbitatum commiserit:

  • actiones artibus athleticis indignas agere,
  • ab arbitro verbo aut actione dissentire,
  • leges assidue transgredere,
  • reditum lusus morari,
  • spatium legitimum in iactibus liberis, angularibus aut lateralibus non servare,
  • in campum sine probatione arbitri intrare aut redire,
  • campum voluntarie relinquere.

Lusor chartula rubra expelli poterit si aliquam harum improbitatum commiserit:

  • actionibus graviter asperis ludere,
  • actiones violentas agere,
  • adversario aut alicui inspuere,
  • expugnationem portae aut occasionem manifestam portae expugnandae manu voluntarie prohibere (nisi portarius in area sua),
  • ocassionem manifestam portae expugnandae illegitime prohibere,
  • orationibus aut gestibus hostilibus, obscenis aut sordidis uti,
  • alteram monitionem eodem lusu ab arbitro accipere.

Follis quietus

recensere

Lex tertiam decimam: De iactibus liberis

recensere

Iactus liberi directi aut indirecti esse possunt. Si follis de iactu directi in portam directe intraverit, punctum concedetur. De iactu indirecti autem punctum concedetur tantum si, antequam follis in portam intraverit, ab aliquo lusore tactus erit. Iactu libero calcitrando follis quietus esse debet et lusor qui follem calcitraverit eum denuo tangere non poterit si nullus alius lusor antea eum tetigerit. Omnes lusores turmae contrariae 9,15 metra a folle ante iactum manere debebunt.

 
Actus liber.

Lex quartam decimam: De iactu poenali

recensere

Si iactus directus post iniuriam in area poenali contraria concesserit, tum iactus poenalis calcitrabitur. Iactus poenalis e puncto poenali ad portam tantum calcitrabitur et portarius in linea portae suae ante iactum manere debebit. Omnes alii lusores in campo nisi lusor calcitrans 9,15 metra a puncto poenali, extra aream poenalem et post follem manere debebunt. Iactu poenali calcitrato lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.

Lex quintam decimam: De iactu laterali

recensere

Iactus lateralis modus ad lusum redendi est postquam follis per lineas laterales e campo exiit. Iactus adversariis lusoris qui ultimus follem tetigerit concedet. Lusor iaciens follem cum duabus manibus super caput suum de loco ubi follis campo exierit emittere debebit. Lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit. Porta de iactu laterali expugnari non potest.

Lex sextam decimam: De iactu a porta

recensere

Iactus a porta modus ad lusum redendi est postquam follis per lineam metae e campo exierit si lusor qui ultimus follem tetigerit oppugnator istius portae fuerit et nisi porta expugnata erit. Iactus a porta ex area portae folle in solo quieto a turma defenstrice calcitrabitur, adversarii extra aream poenalem manere debent et lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.

Lex septimam decimam: De iactu angulari

recensere

Iactus angularis modus ad lusum redendi est postquam follis per lineam metae e campo exierit si lusor qui ultimus follem tetigerit defensor istius portae fuerit et nisi porta expugnata erit. Iactus angularis ex angulo folle in solo quieto a turma oppugnatrice calcitrabitur sicut iactus liber directus et lusor iaciens follem tangere non poterit antequam alius lusor eum tetigerit.

Nexus interni

  1. 1.0 1.1 PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).
  2. "Overview of Soccer". Encyclopædia Britannica .
  3. Guttman, Allen (1993). "The Diffusion of Sports and the Problem of Cultural Imperialism". In Eric Dunning, Joseph A. Maguire, Robert E. Pearton. The Sports Process: A Comparative and Developmental Approach. Champaign: Human Kinetics. p. 129. ISBN 0-88011-624-2 
  4. Dunning, Eric (1999). "The development of soccer as a world game". Sport Matters: Sociological Studies of Sport, Violence and Civilisation. London: Routledge. p. 103. ISBN 0-415-06413-9 
  5. Mueller, Frederick; Cantu; Van Camp, Steven (1996). "Team Sports". Catastrophic Injuries in High School and College Sports. Champaign Illinoesiae: Human Kinetics. p. 57. ISBN 0-87322-674-7 
  6. http://www.fifa.com/en/marketing/newmedia/index/0,3509,10,00.html et "2002 FIFA World Cup TV Coverage" apud www.fifa.com (FIFA).
  7. 7.0 7.1 7.2 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009).
  8. A. L. Mayhew, ed., The Promptorium Parvulorum (Londinii: 1908), p. 69.

Bibliographia

recensere
  • Bott, Dieter, Marvin Chlada, et Gerd Dembowski. 1998. Ball und Birne: Zur Kritik der herrschenden Fußballkultur. Hamburgi: VSA. ISBN 3-87975-711-9.
  • Bredekamp, Horst. 2006. Florentiner Fußball: Die Renaissance der Spiele. Ed. nova. Berolini: Wagenbach. ISBN 3-8031-2397-6.
  • Brändle, Fabian, et Christian Koller. 2002. Goooal!!! Kultur- und Sozialgeschichte des modernen Fußballs. Zurich: Verlag orell füssli. ISBN 3-280-02815-9.
  • Bündnis Aktiver Fußballfans BAFF, ed. 2004. Ballbesitz ist Diebstahl. Göttingen: Verlag die Werkstatt. ISBN 3-89533-430-8.
  • García, Ildefonso. 1998. El fútbol. Matriti: Acento Editorial. ISBN 84-483-0337-7.
  • Goldblatt, David. 2006. The Ball Is Round. Londinii: Viking. ISBN 978-0-670-91480-7.
  • Herzog, Markwart, ed. 2002. Fußball als Kulturphänomen. Stuttgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-017372-3.
  • Hortleder, Gerd, ed. 1974. Die Faszination des Fußballspiels. Francofurti: Verlag Suhrkamp. ISBN 3-518-36670-X.
  • Huba, Karl-Heinz, ed. 2000. Fußball-Weltgeschichte 1846 bis heute. Monaci: Verlag Copress Sport. ISBN 3-7679-0230-3.
  • Koller, Hermann. 1976–. Orbis Pictus Latinus, s.v. "Pediludium."
  • Nieto, Miguel Ángel. 1996. Negocio redondo. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. Praemium Don Balón 1996.
  • Perryman, Mark. 1997. La filosofía del fútbol. Barcinonae: Edhasa. ISBN 84-350-6501-4.
  • Ramos Marco, Joaquín, et Luís Peña Téllez. 2001. La ley del fútbol: El árbitro en casa. Matriti: La Esfera de los libros. ISBN 84-9734-013-2.
  • Relaño, Alfredo. 2001. El fútbol contado con sencillez. Matriti: Maeva Ediciones. ISBN 84-95354-40-3.
  • Santander, Carlos F. 1997. A bote pronto. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. ISBN 84-7880-720-9. Premio Don Balón.
  • Seddon, Peter J. 1999. A Football Compendium. Wetherby, West Yorkshire: The British Library. ISBN 978-0-7123-1118-2.
  • Sicarim, Giuseppe, et Alexia Giusti, eds. 2004. Enciclopedia del calcio mondiale. Mediolani: SEP Editrice.
  • Thibert, Jacques, et Jean-Philippe Rethacker. 1974, 1993. La fabuleuse histoire du football. 2 vol. Lutetiae: ODIL. ISBN 978-2-7324-2052-3 et ISBN 978-2-7324-2053-0.
  • Toro, Carlos. 1996. Caldera de pasiones. Matriti: Ediciones Temas de Hoy. ISBN 84-7880-614-8. Premio Don Balón 1996.
  • Valdano, Jorge. 2001. Apuntes del balón. Matriti: La Esfera de los libros. ISBN 84-9734-006-X.
  • Wahl, Alfred Wahl. 1989. Les archives du football: Sport et société en France (1880-1980). Lutetiae: Gallimard. ISBN 978-2-07-071603-6.
  • Walter, Eric. 1974. Goal! Le football, langage universel. Lausannae: La Cité-L'age d'homme.
  • Williams, Graham. 1994. The Code War: English Football under the Historical Spotlight. Harefield, Middlesex: Yore. ISBN|978-1-874427-65-0.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad pediludium spectant.