Pannonia
Pannonia antiquitus erat provincia Imperii Romani, ad septentrionem et orientem a Danuvio fluvio, ad occidentem ab Italia et Norico, et ad meridiem a Dalmatia et Moesia Superiori definita. Hodie Pannonia in finibus Austriae, Croatiae, Hungariae, Serbiae, Sloveniae, Slovaciae, Bosniae et Herzegovinae patet.
Hodie nomen Pannonia fere describit eam regionem, quae Transdanubia (Dunántúl) in Hungaria vocatur, et eam quae partes septentrionales prioris Iugoslaviae continent, quae in campo Pannonico locantur.
De Nominis Origine
recensereIulius Pokorny nomen Pannoniam ex Illyrico sermone deducit, de radice proto-Indoeuropaeano, *pen- 'palus, aquatrinum' (cf. Anglice fen 'palus, stagnum'). Quod nomen regionibus paludosis Danuvianis in campo Pannonico referre putatum est.
De Historia
recensereIncolae primae fuerunt Pannonii, qui erant gentes Illyricis similes. Porro de quarto saeculo a.C.n., variae gentes Celticae invaserunt. Pauca de Pannonia accepta sunt donec anno 35 a.C.n., cum incolae, socii Dalmatiorum, sunt ab Augusto impetiti, qui Sisciam (Sisak) vicit et occupavit. Illa terra tamen omnino redacta est donec anno 9 a.C.n., cum in Illyricum incorporata est, cuius fines usque ad fluvium Danuvium extensi sunt.
Anno 6, Pannonii, Dalmati, et aliae gentes Illyricae, desciverunt, et ab Tiberio et Germanico superati sunt postquam perdifficile bellum per triennium. Rebellione anno 9 represso, provincia Illyricum dissolutum erat, et ibi terrae novis provincis, Pannoniae ad septentrionem, Dalmatiae ad meridiem, divisae sunt. Nescivimus quando divisa sit provincia, sed certe post annum 20 et ante 50. Barbari hostiles, Quadi et Marcomanni prope trans flumen aderant; propterea multae copiae (septem legiones posterius) illo positae sunt, multaque castella ad ripam Danuvii aedificata sunt.
Aliquando inter annos 102 et 107, inter primum et secundum bellum Dacicum, Traianus imperator porro dividit provinciam in Pannoniam Superiorem (occidentalem) et Pannoniam Inferiorem (orientalem). Apud Ptolemaeum, divisae sunt ab linea quadam quae ab Arrabona (Győr) ad septentrionem ad Servitium (Gradiška) ad meridiem ducit; postea, illi fines modo ad orientem se movebant. Tota terra interea Pannonias appellata est.
Pannonia Superior erat sub auctoritate legati consularis, qui prius unicam provinciam administravit, et tribus legionibus ibi imperavit. Primo Pannonia Inferior erat sub auctoritate legati praetoriani, una legione posita, post M. Aurelium imperatorem sub auctoritate legati consularis, iam modo una legione. Fines ad Danuvium duae coloniae conditae ab Hadriano Aelia Mursia (Osijek) et Aelia Aquincum (Óbuda), adiuvabant tutarier.
Diocletianus porro illas duas provincias quasque rursus in duas divisit:
- Pannonia Prima ad occidentalem et septentrionem, capite Savaria/Sabaria (Szombathely),
- Pannonia Valeria ad orientalem et septentrionem, capite Sopianis (Pécs),
- Pannonia Savia ad occidentalem et meridiem, capite Siscia (Sisak),
- Pannonia Secunda ad orientalem et meridiem, capite Sirmio (Sremska Mitrovica).
Diocletianus quoque partes hodiernae Sloveniae ex Pannonia emovuit, quas Norico adiunxeret.
Cum Imperium Romanum occidentalis cecedisset, Pannonia incursionibus barbaricis vastata est, quarum est prima facta ab Attila, qui agros uberos Danuvianos circum colonias Romanas, Aquincum, Savariam, quod oppidum ad viam ambricam stetit) et Sopianam (Pecs), depopulatus est. Anno 433 Pannonia ab Hunnis victa est. Attila mortuo, deinceps Pannonia sub auctoritate Ostrogothica (456-471), Langobardica (530-568), Avarica (560os-c.800), Slavica (qui populus illo inhabitabat ex anno c. 480, sua sponte c. 800-900), Magyarica (qui sunt hodie Hungarici, ex anno 900/901).
Vestigia linguae Latinae
recensereAdventu ad campum Pannonicum Avarico, sexto saeculo pauca reliqua eorum qui Latine loquerentur, remanserunt, congregati in castellis circum Pelsonem (qui est in Hungaria occidentale). Secundum Roxanam Curcă hic populus aderat ibi usque ad nonum saeculum, cum Magyari? ad Pannonicam pervenisset.[1]
Oswaldus Szemerényi, linguista Hungaricus, scribit structuram ecclesiae Christianae mansisse in Pannonia usque ad exeuntem saeculum octavum, et postea superavisse in forma simplice et populari.[2] Cum Franci aetate Caroli Magni Avaros vicisset, Pannonia anno 796 capta, reperti sunt sacerdotes Christianos qui hierarchia ecclesiastica non usi sint et missam ducerent in quodam vulgo modo latine dicentes.
Notae
recensere- ↑ Curcă scribit fuisse quattuor gentes in Pannonia: Slavos, Bulgaros, Pannonios Romanicos, et Valacos, cum Magyari? invasissent. citavit porro opus Gesta Hungararum: Quem terram habitarent sclavij, Bulgarij, et Blachij, ac pastores romanorum." Illi pastores romanorum fuerint Pannonii Romanici.
- ↑ Szemerény, Oswald. Studies in the Kinship Terminology of the Indo-European Languages
Bibliographia
recensere- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |