[go: up one dir, main page]

Baracus Obama Medalia praemii Nobeliani
'Barack Hussein Obama'
44° Praeses Civitatum Foederatarum Americae
a die 20 Ianuarii 2009 ad diem 19 Ianuarii 2017
AntecessorGeorgius W. Bush
SuccessorDonaldus Trump
Natus4 Augusti 1961 Honolulu Havaiorum
Praeses vicariusIosephus Biden
FactioDemocraticus
UxorMichaela Obama
Arscausidicus
Religio reformatus

Baracus Husseinus Obama minor,[1][2] vulgo plene Barack Hussein Obama II (Honolulu in urbe Havaiiana natus die 4 Augusti 1961) est causidicus et politicus Americanus qui quadragesimus quartus Praeses Civitatum Foederatarum Americae a 20 Ianuarii 2009 ad 20 Ianuarii 2017 fuit. Sodalis factionis democraticae erat primus Afroamericanus qui praeses meruit. Antea senator ex Illinoesia sodalisque Senatus Illinoesiae Civitatis fuerat.

Baraci pater fuit Baracus Husseinus Obama maior (19361982), in Kenia natus. Anna Dunham (19421995), mater, fuit Americana Vichitae in Kansia nata. Ambo parentes apud Universitatem Havaiensem inter se congressi sunt, sed iam anno 1963 divortium fecerunt. Baracus post annum 1971 patrem numquam iterum vidit.

Mater novo viro Indonesiano nupsit. Anno 1967, nova familia Bataviam profecta est, ubi nata est Maya, soror uterina. Baracus usque ad annum 1971 in Indonesia habitabat et studebat. Postea Havaios reversus cum avis maternis Madelyn (1922–2008) et Stanley Dunham (1918–1992) adolevit.

Universitates Columbianam, ubi rebus politicis theoreticis studuit, et Harvardianam, ubi iurum discipulus fuit, frequentavit Obama, qui postea ordinator in commune laboravit, acroasis apud universitatem quandam fecit, necnon et in causis iurum civilium causidicus oravit.

Mense Octobri 1992 Baracus Michaelam in matrimonium duxit. Duae sunt filiae eorum: Maria Anna (nata 1998) et Natalia (nata 2001).

Causidicus ab anno 1993 operam dedit Sicagi, ubi usque ad annum 2008 cum familia vixit et apud loci universitatem ius publicum docuit. Anno 2004, Illinoesiae senator Americanus electus est.

Anno 2007, summos Civitatum Foederatarum honores petens, Obama se professus est candidatus ex Factione Democratica. Ipse, cuius pater ex Kenia venit, fuit quintus senator Americanus qui ex stirpe Africana ortus erat, et solus illo officio tunc fungens ex hac stirpe. Obama praeses designatus die 4 Novembris 2008 a civitatibus electus est. Munus autem praesidis secundum constitutionis mandatum die 20 Ianuarii 2009 rite suscepit. Se magistratu senatorio die 16 Novembris 2008 abdicavit.

Duos libros scripsit: Somnia ex Patre Meo (Anglice Dreams from My Father), de pueritia sua, et Audacia Spei (The Audacity of Hope), de rebus politicis in Civitatibus Foederatis. Praeclara est etiam indoles eius ad dicendum.

Expeditio Praesidi

recensere

Campifonte Illinoesiae, quo "Oratio Domus Divisae" ab Abraham Lincoln insigniter declamata erat, Baracus Obama ad petitionem suam potestatis praesidentiae Civitatum Foederatarum Americae die 10 Februarii 2007 adgressus est. In ingressu operis, permulti erant candidati qui potestatem illam petierunt: post certamen primum, 30 Ianuarii, ex eis Baracus Obama et Hilaria Clinton soli manserunt. Hilaria, quae in cursu praesse comitum deligentiae primo creditur, Maxima Die Martis nominationem consequi speravit. Baracus nihilominus decem et tres comites (e summa 22 comitum) illo die adquisivit, multos legatos ab Hilaria auferens, insuper et viginti unum comites postea in certamine seriore adeptus est. Baracus Obama opinatus factionis Democraticae 3 Iunii nominatus est.

Iosephum Biden cursus socium 23 Augusti sibi adscivit Obama. Biden, Senatus praesul aliquando Delectorum de Rebus Peregrinis, experientiam suam rerum consilii peregrini ad petitionem appulit. Baracus nominationem factionis Democraticae 28 Augusti accepit. In certamine generale contra Senatorem Ioannem McCain (cui socius cursus Sarah Palin gubernatrix fuit Alascae) contendit. Sarah Palin primo gratiá nonnullorum hominum fruebatur, donec rationem permulti eam animadverterunt res veteres novis potiores probabiliter vehementer persecuturum iri: timor istius consequentiae magnopere Obamo proerat. Baracus Obama in comitiis quibus reipublicae praeses creatur vicit quarto die Novembris anno 2008. Primus erat vir Africani-Americani progeniei comitia illa vincere aut potestatem illam praesidentiae Civitatum Foederatarum Americae tenere. Omnibus suffragiis numeratis, Baracus 69 decies centena milia suffragios (numerus qui effecit 53 centesimas rationum civium Americanorum qui suffragatur) 365 suffragiosque suffragatorum habuit.

Anno 2009 Obama Praemium Nobelianum Pacis Componendae abstulit.

Iura hominum LGBT contra discriminationes defendet et matrimonio aequo proest.

Die 4 Aprilis 2011, Obama nuntiavit se esse candidatum pro ambitium? Civitatum Foederatarum anno 2012.

Genera et species ex Obama appellatae

recensere
  1. "Baracus" in Ephemeris; "Barraccus" hic[nexus deficit]
  2. Cognomen declinatur Obama, -ae, secundum Tuomo Pekkanen in Nuntiis Latinis Clinton Obamam assequitur[nexus deficit].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Consilia ministrorum Baraci Obama 2009–2017

Praeses: Baracus Obama • Secretarius civicus (a rebus externis): Hilaria Clinton (2009–2013) • Ioannes Kerry (2013–2017)
Advocatus generalis: Ericus Holder (2009–2015) • Loretta Lynch (2015–2017)
Aerarium: Timotheus Geithner (2009–2013) • Iacobus Lew (2013–2017) • Agricultura: Thomas Vilsack • Commeatus: Ray LaHood (2009–2013) • Antonius Foxx (2013–2017) • Commercium: Gary Locke (2009–2011) • Ioannes Bryson (2011–2012) • Penny Pritzker (2013–2017) • Energia: Stephanus Chu (2009–2013) • Ernestus Moniz (2013–2017) • Eruditio: Arne Duncan (2009–2015) • Ioannes King (2016–2017) • Habitatio: Ioannes Donovan (2009–2014) • Iulianus Castro (2014–2017) • Labor: Hilda Solis (2009–2013) • Thomas Perez (2013–2017) • Munitio: Robertus Gates (2009–2011) • Leo Panetta (2011–2013) • Carolus Hagel (2013–2015) • Ashton Carter (2015–2017) • Res internae: Kenethus Salazar (2009–2013) • Sally Jewell (2013–2017) • Res veteranorum: Ericus Shinseki (2009–2014) • Robertus McDonald (2014–2017) • Securitas patriae: Ioanna Napolitano (2009–2013) • Jeh Johnson (2013–2017) • Valetudo: Catharina Sebelius (2009–2014) • Sylvia Mathews Burwell (2014–2017)

Capsae cognatae: Consilium Trump 2017–