Moguntiacum
Moguntiacum aut Mogontiacum (Germanice: Mainz , Hispanice: Maguncia , Italiane: Magonza , Francogallice: Mayence), oppidi nomen a nomine Celtico Mogon nomine oriri putatur.
Locus: 49°59′58″N 8°16′25″E
Numerus incolarum: 222 889
Zona horaria: UTC+1, UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Mainz
Gestio
Geographia
Regiones urbanae: Mainz-Altstadt, Mainz-Bretzenheim, Mainz-Drais, Ebersheim, Fontanetum apud Moguntiacum, Gonsenheim, Hartenberg-Münchfeld, Mainz-Hechtsheim, Mainz-Laubenheim, Mainz-Lerchenberg, Mainz-Marienborn, Mombach, Mainz-Neustadt, Mainz-Oberstadt, Weisenau
Territoria finitima: Mainz-Bingen district, Aquae Mattiacae, Groß-Gerau
Moguntiacum ad Rhenum fluvium est urbs Germanica et caput Dioecesis Moguntinae. Oppidum est maximum atque princeps terrae Rhenaniae-Palatinati.
Viae recta Rheni regione ductae rubros, sine transversa regione currunt caeruleos titulos habent.
Anno 38 a.C.n. urbs fundata est castra Drusi. Ab anno 98 vel 99, urbs erat princeps provinciae Germaniae superioris.
Moguntiaci antiqui Chronologia
recensereMoguntiacum Romanum per 500 annos fuit pars imperii Romani. Sunt multae magni momenti res Moguntiaco gestae, quod permagna legionum castra fuerunt in hac provincia Germania superiore et postremo urbs Germanis barbaris appropinquantibus custos finium imperii fiebat.
Omnia quae hodie scimus in hac chronologia insequenti invenire potes:
Primum saeculum ante Christum natum
recensere- 13 a.C.n.–12 a.C.n. - Nero Claudius Drusus in montem castra collocavit.
- 13 a.C.n. - Legio XIV Gemina et Legio XVI Gallica in castris conlacatae sunt et decadis sequenetibus aliae copiae auxiliarum. Usque ad annum 90 duae legiones normaliter ibi conlocatae erant.
- 9 a.C.n. – Mors Neronis Claudii Drusi in expeditione in Magnam Germaniam. Initium decursionis solemnis Mogontiaci erat.
Primum saeculum
recensere- 3 – Ad Rheni fluvii ripam aedificatio portus initium cepit. Nostra aetate ibi naves Romanae invenibantur.
- 4–9 – Altera ripa Romani castellum Mattiacorum construxerunt. Paulo post alia (secunda) castra aedificata sunt, quae verisimiliter fine secundi saeculi relinquebantur, quod Romani numerum legionum diminuebant.
- 15 - Nero Claudius Germanicus expeditiones praeparat in liberam Germaniam.
- 17 – Divisio fit exercitus Romani in partem Germaniae superioris et partem Germaniae inferioris. Moguntiacum sedes fit legati exercitus Germaniae superioris.
- 19 - Senatus Romanus mentionem facit Drusum ad Rhenum honoratum esse. (Sic legere possumus in Tabula Siarensi.)
- 27 – Aedificationis pontis sublici inter civitatem et castellum transriparium. Castellum nunc ad caput pontis positum est.
- 33 - Thermae publicae aedificabantur in media civitate.
- 39 - Caligula vel Gaius Caesar Augustus Germanicus Moguntiaco est ut expiditionem in Germaniam praeparet. Insidias evadere potest. Etiam legatus Moguntiacus Cornelius Lentulus Gaeticulus in insidiis implicatus erat.
- 39 - Suetonius mentionem facit theatri Mogontiaci. Sed theatrum magnum, quod plus decies milia hominum capere poterat, versimiliter non prius quam secundo saeculo aedificatum est.
- circiter 50 – Nauta Celticus Blussus Moguntiaci moritur.
- 59–66 – Magna columna Iovi data est.
- 69 - Insurrectio Batavorum. Suburbia deleta sunt. Publius Cornelius Tacitus narravit quod hostes castra legionum capere non potuissent.
- ca. 69–79 - Cultus Matris Magnae et Isis initium capit auctoribus verisimiliter Flaviis. Vespasianus castra et pontem sublicium lapidibus firmavit.
- 81–96 – Tempore Augusti Domitiani aquae ductus ad castra deducebatur.
- 83 - Domitianus V legiones et auxilia conlocavit ad expeditionem in Chattos praeparandam.
- 88/89 - Legatus Lucius Antonius Saturninus insurrectionem facit. Lucio devincto regio militaris postremo provincia Romana fit Germania Superior Moguntiaco capite provinciae.
- 90 – Legio una in castris relinquebatur.
- 92 - Legio XXII Primigenia Pia Fidelis in castris collocabatur usque ad medium saeculum quartum.
- 96–98 - Traianus vel Marcus Ulpius Traianus legatus provinciae Germaniae Superioris in Moguntiaco fit.
- ad finem primi saeculi Aedificatio limitis Romani initium cepit. In Moguntiaco civitate aedificatum est templum Mithrae dedicatum.
Imagines
recensere-
Parietinae Castrorum
-
Parietinae portae castrorum
-
Arcus Dativii Victoris
-
cenotaphum ut fama fert Drusi
Saeculum II
recensere- 1/2 saeculo – Classis Romana in Moguntiaco collocabatur.
- 122 - Hadrianus vel Publius Aelius Hadrianus est in provincia Germania Superiore et Moguntiaco.
- 162/169 – Chatti invaserunt et verisimiliter Rhenum transgressi sunt.
Saeculum III
recensere- 235 (Martis mense) - Imperator Severus Alexander et eius mater Julia Mamaea Moguntiaco iugulati sunt. Maximinus Thrax novus imperator proclamatus est.
- circa 250 – Vallum aedificatum est, quod omnem civitatem et theatrum et castra complexum est.
- 258 – Germani limitem Romanum transgressi sunt.
- 259–260 – Germani ad Rhenum progressi sunt. Moguntiacum nunc urbs limitanea est.
- 268 - Moguntiacus Legatus Ulpius Cornelius Laelianus in Marcum Cassianium Latinium Postumum imperatorem Imperii Galliarum insurrexit et Moguntiaco imperator proclamatus est. Postumus Moguntiacum devinxit sed mense Maio vel Iunii a legionariis suis iugulatus est, cum civitatem populari vetit.
- 285 - Imperator Diocletianus imperium novavit. Ex provincia Germania Superiore minor provincia Germania I fit. Nunc in Moguntiaco dux Moguntiacensis est, qui exercitui Germanico praeest.
- 292 - Constantius I "Chlorus", pater Constantini I "Magni", a Moguntiaco castra motus est in Alamannos et eos usque ad Danubium flumen paccavit.
- 297 – Tum primum nomen "Civitatis Mogontiacensium" apparuit.
Saeculum IV
recensere- ca. 300 – Hoc in anno Lugduni clipeum factum est aspectum urbis praebentem. Hoc est hodie primum urbis aspectum quem novimus.
- 343 – Tum primum mentio facta est communitatis Christiani, episcopo Mario vel Martino nuncupato.
- post annum 350 – Novum vallum aedificatum est. Hoc non plus quam tertiam partem pristinae civitatis regionis complexum est.
- 352–355 – Iterum iterumque Germani invadunt. Germani oppidum non occupaverunt sed in regionibus suburbiis castra collocaverant.
- 357 - Julianus Apostata vel Iulianus II Alamannis Argentoratum devinctis etiam Germanos ab Rheni regionibus expulserat. Sed legio XXII, quae Moguntiaco collocata erat, verisimiliter in Mursa in Dalmatia provincia bello civile deleta est. Moguntiaco solummodo Romani "milites Armigeri" collocati sunt.
- 368 – Dux alamannus Rando paschis aut pentecoste civitatem Moguntiacensem inopinantem aggressus, civitas populata est et incolae abducebantur.
Saeculum V
recensereHistoriae Mediaeviae Chronicon
recensereAb anno 975 usque ad 1109 Ecclesia Cathedralis Moguntiaca aedificata est. Die 1 Octobris 1477 Universitas Moguntiaca condita est.
Historia recentior
recensereDie 23 Decembris 1631 Gustavus II Adolphus rex Sueciae Moguntiacum urbem antea obsessam occupavit. Ad usque annum 1936 Sueci urbem tenuerunt.
Filii civitatis
recensere- Iohannes Gutenberg (1390 - 1468)
- Augustus Fredericus Kellner (1885 - 1970)
- Ioannes Wilhelmi (1899 - 1970), vir publicus et sodalis factionis CDU
Regiones urbanae
recensereMoguntiacum in quindecim circulos divisa est, quorum unus est Mainz-Drais.
Nexus interni
- Rhenania-Palatinatus (regio),
- Circulus Moguntinus-Bingiensis (Circulus),
- Bingium,
- Rhenus.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Moguntiacum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 49°59′58″N 8°16′25″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Pleiades • "07315000" apud Statistik-Portal • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum | |