Marcus Phillips
Marcus Phillips, vulgo plene Mark Anthony Phillips (Georgiopoli die 5 Octobris 1961 natus) est politicus Guianae.
Alumnus est universitatis Guianensis in urbe nativa et universitatisque Catholicae de Matre et Magistra rei publicae Dominicianae, ubi administrationi publicae studuit. In rebus militaribus iuxta Sandhurst in Anglia atque apud scholas duas Civitatum Foederatarum eruditus est, videlicet Collegium Munitionis Interamericanum et Collegium Exercitus Imperandi Praetoriique Generalis(en). Rector fuit praetorii exercitus Guianensis a mense Septembri 2013 usque in Octobrem 2016. Die 2 Augusti 2020 primus minister creatus est, socio Irfaan Ali eodem die praeside inaugurato.[1]
Notae
recensere- ↑ "Dr. Ali sworn in President, Brigadier Mark Phillips appointed Prime Minister" (2 Augusti 2020) apud regimen Guianense
Nexus externi
recensere- Harry Sarles, "Command and General Staff College adds three leaders to International Hall of Fame" (6 Octobris 2016) apud exercitum Civitatum Foederatarum
Cheddi Jagan 1961 • Forbes Burnham 1964 • Ptolemaeus Reid 1980 • Desmond Hoyte 1984 • Samuel Hinds 1992 • Ioaneta Jagan 1997 • Samuel Hinds 1997 • Bharrat Jagdeo 1999 • Samuel Hinds 1999 • Moyses Nagamootoo 2015 • Marcus Phillips 2020 Capsae cognatae: Praesides Guianae • Ministri rerum externarum Guianenses | |