Ludovicus IX (rex Francorum)
Ludovicus IX, rex Francorum, notior cognomine Sanctus Ludovicus natus est die 25 Aprilis 1214 Pinciaci; obiit die 25 Augusti 1270 in Tunete. Fuit nonus rex domús Capetiorum directorum.
Auget inter alia iustitiam regalem ubi rex habebitur ut "vindex summus".
Fuit filius Ludovici VIII Franciae cognomine Ludovicus Leo, rex Franciae et Blancae Castellae. Ipse est frater maior natu Caroli comitis Andegavensis (Francogallice Anjou) et regis Neapolis.
Liturgia Ecclesiae Catholicae festum eius die 25 Augusti celebrat.
Potestatem tarde capit
recensereTantum decem annos natus erat cum rex consecratus est die 29 Novembris 1226 Durocortori ab episcopo Suessionensi Iacobo De Bazoches. Regens fuit mater, Blanca Castellae, titulo "baillistre" (ministrá maximá). Imperium servabit longius, saltem trans maioritatem regis, usque ad 1242.
Rex Christianus
recenserePiissimus, Sanctus Ludovicus vult Franciam esse "filiam maiorem natu ecclesiae" et Lutetiam altum locum Christianorum. Die 26 Aprilis 1248, ipse Lutetiae inauguravit Sanctam Capillam in Insula Civitatis.
Exhortatur iustitiam et administratinem reformat. Abusus senecalium (sénéchaux) et ministerorum (baillis) depellit, instaurando aulam calculorum.?
Proximas regiones in bello pacavit. Anno 1229, bellum crucis Albigensis confecit, promissione facto a comite Raimundo VII Tolosae. Anno 1258, regni fines meridianos designavit, iciendo foedus Corbolii cum rege Iacobo I Aragoniae.
Lutetiae, die 4 Decembris 1259, foedus icit pacis cum Angliá, terminum ponens primi Belli Centum Annorum inter utrasque terras.
Ad ducendos subditos ad salutem, Ludovicus ludos et meretrices prohibuit et severe blasphemum castigavit. Ad constituendum regnum praecipue Christianum, persequitur Iudaeos.
- Anno 1242, rogantibus etiam iudeis ad christianos conversis, quod Talmudum contineret quasdam iniurias in Iesum Virginemque, iubet exempla huius libri ardere.
- Anno 1254, in exsilium coniecit Iudaeos qui negent in christianos converti. Quod decretum abrogabitur paucis annis tardius, pecunia data in aerario.
- Anno 1269, mandato applicato IV concilii Lateranis anni 1215, imposuit Iudeis signa distincta in vestibus induere. Viri autem in pectore debent induere circulum texti flavi, nomine rotula ( rouelle), mulieres autem pileum . Quae signa impediebant quin similes caeteris essent et sic matrimonia mixta.
Tamen Ludovicus ipsos Iudaeos protegebatt, spe convertendorum eorum in pectore.
Miser miles Christi
recensereanno 1244, Ludovicus graviter aegrotavit et votum perfecit proficiscendi in bellum crucis si curaret. Viribus refectus, paratur ad abeundum in regna Christiana Orientis in periculo quos sustineret. Die 12 Iunii, vexillum Capetianorum carpit in basilica Sancti Dionysii et abiit cum muliere Margarita Provinciae.
Septimum bellum crucis a portu Aquis Mortuis abit et in Aegyptum inivit. Milites Christi in Cypro stationem fecerunt, antequam ad Damiettam Maio 1249 cum 1800 navibus navigaverunt. Urbem die 8 Iunii ceperunt.
Exercitus Christi adivit postea in Cairum, sed emirus Fakhrus El Din eum sine mora petivit.
A Februario ad Aprilem, milites Christi obsiderunt arcem Mansourah, in Aegypto sitam. Scorbutus et dysenteria eos conciderunt et cogerunt regem se recipere. Miles autem serviens prodit regem: famam sic dispersit, regem manus dedisse. Plerique milites tunc manum dant et capti sunt cum Ludovico. Rex captus iussit mulierem ducere bellum Christi. Mense tardius, cunctis captivis regeque redemptis, omnes liberati sunt.
Ludovicus manere diutius in reliquis civitatibus Latinis orientis statuit. Remisit fratres Alphonsum et Carolum in Franciam ut subsidium Blancae Castellae darent, quae sola regnum imperabat. Ab 1250 ad 1253, arces Acrum, Arcam Caesaream, Iafam, Sidonemque firmavit. Tyri, Christi milites in naves conscenderunt die 24 Aprilis 1254 ad Franciam navigandam. In itinere, ingenium regis mutavit, qui paulum factus est is cuius sanctitas in Francogallorum memoriis iacet.
Ludovicus IX convertere in Christianum sultanum Tunesiae et instituere eum in sultanum Aegypti sperat. Milite Christi facile Carthaginem capiunt, sed aegri sunt contagione dysenteriae. Ex qua Sanctus Ludovicus moritur die 25 Augusti 1270 sub moeniis Tunesiae. Corpus sternitur in lecto cinerum in signo humilitatis et cum brachiis in cruce in imagine Christi. Quae clades est finis bellorum Crucis. Fama tradit eum mortuum peste sed scitur postea hunc morbum apparere denuo in occidente circiter annum 1347. Fama loci Sidis Bou Saïd fert Ludovicum non obiisse anno 1270, sed convertisse ad Islamum nomine Sidi Bou Saïd. Qui habetur sanctus Islami mortuus in fine saeculi tertio decimo Christiani, sepultus in Djebel-Mersa.
Reliquiae
recenserePars reliquiarum regis sepultae sunt in Tunesiá, ubi eius monumentum visitare adhuc hodie licet. Alia pars posita est in Basilica Monrealis Panormi. Corpus adducitur in ecclesiam cathedralem Sancti Dionysii, sed removitur? in bellis religionis Franciae. Solus digitus servatur et positus est in basilica Sancti Dionysii. Tandem, eccclesia cathedrali consecrata Sancti Ludovici Carthaginis in fine saeculi undevicensimi, reliquiae servatae in Siciliá in Tunesiam adductae sunt. Tandem, Tunesia liberata saeculo vicensimo, reductae sunt in Franciam et positae in Sancta Capella. Ludovicus IX sanctificabitur anno 1297 a Bonifacio Papa VIII, nomine Sancto Ludovico Franciae.
Matrimonium prolesque
recensereLudovicus die 27 Maii, in cathedrali ecclesia Sancti Stephani Agedinci, Margaritam Provinciae (1221-1295) duxit, filiam Raimundi Berengarii IV Provinciae (c. 1198-1245) et Beatricis Sabaudiae. Mortua est anno 1266. Undecim pueri eis peperit:
- Blanca (1240-1243)
- Isabella Franciae (1242-1271), quae nupsit Theobaldo Campaniae regi Navarrae
- Ludovicus (24 Februarii 1244-1260)
- Philippus III Audax (die 1 Maii 1245-5 Octobris 1285)
- Ioannes (1248-1248)
- Ioannes Tristanus (1250-3 Augusti 1270) comes Valensis et Niverni, qui anno 1266 duxit Iolandam Burgundiae in matrimonium (?-1280)
- Petrus (1251-1284) comes Alenconii, qui anno 1272 duxit Ioannam Castillonis (1254-1291) in matrimonium
- Blanca (1252-1320) quae nupsit anno 1269 Ferdinando Cerdae (1255?-1275) infanti Castillae
- Margarita (1254-1271), quae nupsit anno 1270 Iohanne I Brabantiae (?-1294)
- Robertus (1256-1317) comes Claramonti-Bellovaci, qui anno 1279 Beatricem Burgundiae, dominam Borbonis, in matrimonium duxit
- Agnes (1260-1327) quae nupsit anno 1279 Roberto II Burgundiae (?-1305)
Saeculum aureum
recensereSaeculum tertium decimo in historiá Francicá nomine "saeculum aureum Sancti Ludovici" manet. Francia, forum artium et sapientium propter Sorbonam, opulenta et potens fuit. Ludovicus maximum exercitum imperabat et maximum regnum regebat. Cuius fama sanctitatis iustitiaeque, illo vivente, iam instituta est. Principes Europae eum elegerunt arbitrum querelarum suarum. Rex Franciae erat "primus inter pares."
Memoria
recensereUrbs Sanctus-Ludovicus-Franciae in Quebeco, Sanctus Ludovicus (Missuriá) in Civitatibus Foederatis Americae et Lacus Sanctus Ludovicus in Quebeco nominantur ex Ludovico rege. Urbs Sanctus Ludovicus Senegalis etiam regi dedicata est, tamquam Missio "San Luis Rey de Francia" in Californiá, CFA.
Fontes
recensere- Livre des saintes paroles et des bons faiz nostre roy saint Looys par Jehans de Joinville.= Liber sanctorum verborum et bonarum gestarum rerum nostri regis Sancti Ludovici, ab Johanne a Junvilla (in antiquo sermone gallico). Ioannes de Joinville fuit maximus scriptor vitae ejus (et unus ex maximorum in lite sanctitatis. Qui, exempli gratia, fert Sanctum Ludovicum ius dare sub quercu in Vincenne (francogallice Vincennes): "Accidit saepissime in aestate eum sedere in nemore Vincennis post missam , tergum ponebat in quercu et jubebat nos circumsedere.Quicumque habebat curam adveniebat ad appellandum verbum, nullo ostiario impediente nec aliquo altero."
- Vie de saint Louis (edita a J. Monfrin) ad legendum in situ Bibliothecae nationalis Franciae BNF
Bibliographia
recensere- Le Goff, Jacques. 1996. Saint Louis. Lutetiae: Gallimard. ISBN 2-07-073369-6
- Pinoteau, Hervé (commentarius), et Claude Le Gallo (inlustrationes). 2005. Saint-Louis: son entourage et la symbolique chrétienne. Lathuile: éditions du Gui.
- Sivéry, Gérard. 2002. Louis IX, le roi saint. Lutetiae: Tallandier Histoire.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum IX spectant. |
- Vita S. Ludovici Regis - PDF
- Francia sub Ludovico IX vel Sanctus Ludovicus simpliciter (Francogallice)
- Genealogia Sancti Ludovici (Francogallice)
- "Louis de France" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG) (Anglice)
Hugo Capetius 987 · Robertus II 996 · Henricus I 1031 · Philippus I 1060 · Ludovicus VI 1108 · Ludovicus VII 1137 · Philippus II 1180 · Ludovicus VIII 1223 · Ludovicus IX 1226 · Philippus III 1270 · Philippus IV 1285 · Ludovicus X 1314 · Ioannes I 1316 · Philippus V 1316 · Carolus IV 1322 · Philippus VI 1328 · Ioannes II 1350 · Carolus V 1364 · Carolus VI 1380 · Carolus VII 1422 · Ludovicus XI 1461 · Carolus VIII 1483 · Ludovicus XII 1498 · Franciscus I 1515 · Henricus II 1547 · Franciscus II 1559 · Carolus IX 1560 · Henricus III 1574 · Henricus IV 1589 · Ludovicus XIII 1610 · Ludovicus XIV 1643 · Ludovicus XV 1715 · Ludovicus XVI 1774–1792 · Ludovicus XVIII 1814–1824 · Carolus X 1824–1830 · Ludovicus Philippus 1830–1848 Capsae cognatae: Principes Franciae 1799–1946 · Praesides Franciae 1947– | |