Les Bienveillantes
Les Bienveillantes est inscriptio libri Francogallici quem Ionathan Littell scripsit. Les Bienveillantes sunt "benevolae” scilicet deae. Erinyes Graecae mythologiae sunt furiae vel deae ultrices quae in homines vindicant. Hae deae, ut placentur, etiam Eumenides, quae sunt benevolae, Francogallice Bienveillantes, vocantur.
Liber est fabula commentariorum forma diurnorum quae quiddam nomine Dr. jur. Maximilianus Aue scripsit, qui olim Adolfo Hitler tyranno militum praefectus turmae praesidialis SS vocatae fuit et qui omnibus maximis eius organizationis sceleribus, sicut holocausto, interfuit. In commentariis de suis sceleribus, commilitonibus, et multis aliis rebus plus minusve erudite narrat. Ita libri auctor explanare conatur quales homines fuerint qui tam maxima scelera commiserunt.
In Francia, 700 milia librorum vendita sunt. Interea fabula in Germanicum sermonem conversa agitatione illorum disputatur qui acta diurna Germanice Frankfurter Allgemeine Zeitung vocata edunt.
Liber 6 Novembris 2006 eo praemio donatus est quod a fratribus Goncourt nomen accepit.
De argumento
recenserePostquam Germania in bello mundano altero in Russiam impetum fecit, SS milites omnes Iudaeos quoscumque inveniunt et zingaros et partisanos Russos ut dicuntur crudeliter interficiunt. Hi homicidae non sunt Germani inferioris status socialis sed optimates sunt doctores in universitatibus Germanicis eruditi. Ita Iohannes Frank gubernator generalis ut dicitur Poloniae nonnulla verba Latina scilicet carmen vetus profert: "Clarum regnum Polonorum, est coelum Nobiliorum, Paradisum Iudeorum, et infernum Rusticorum." Res Polonicas quidem ita mutare velit ut novum carmen rectius sit: "coelum et Paradisum Germanorium", quod quidem, quod ad linguam pertinet, paulum mendosum est.
Editio Francogallica
recensere- Les Bienveillantes. Édition revue par l'auteur (hanc editionem auctor inspexit et parvis mendis purgavit.) Gallimard 2006. ISBN 978-2-07-035089-6.
Editio Germanica
recensere- Die Wohlgesinnten. In sermonem Germanum conversit Hainer Kober. Berlin Verlag, Berlin 2008, 1392 S., ISBN 978-3-8270-0738-4
- Die Wohlgesinnten. Marginalienband (marginalium liber) ibidem, ISBN 978-3-8270-0789-6.