[go: up one dir, main page]

Indosina Francica[1] (Francogallice Indochine française; Vietnamice Đông Dương thuộc Pháp seu Đông Pháp) fuit regio Franciae tributa ad orientalem partem paeninsulae Indosinensis sita in Asia Meridiorientali. Confoederatio colonialis provinciarum Indosinensium die 17 Octobris 1887 a Francicis constituta est, et die 9 Novembris 1953 abrogata. Initium autem huius coloniae ad annum 1858, Cochinsina ab exercitu Francico oppugnata, remittitur; finis anno 1955 ponenda est, gubernio Francico ex Annam recedente. Confoederatio a gubernatoribus generalibus directa est (vide Index gubernatorum Indosinae Francicorum) qui usque ad annum 1901 iuxta Saigon sedebant, postea apud Hanoi.

Debellatio Francica provinciarum Indosinensium anno 1864 coepta, anno 1907 conclusa
Indosina Francica anno 1913

Haec provinciae in Indosina Francica inclusae sunt:

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni