[go: up one dir, main page]

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Īapetus est tertius satelles naturalis Saturni, post Titanem ac Rheam, et octavus Saturni et undecima luna quod attinet ad magnitudinem a maxima in systemate solare.[1] Qui est maximum corpus caeleste sine aequilibrio hydrostatico, et eius notissima proprietas est superficiem in duas regiones inter se ut videtur dissimillimas divisam habere. Praeterea alias insolitas proprietates anno 2007 speculatro Huygens,[2] inventas possidet, sicuti iugum montium duas tertias partes longitudinis aequinoctialis transeuns.

Wikidata Iapetus (satelles)
Res apud Vicidata repertae:
Iapetus (satelles): imago
Iapetus (satelles): imago
Primarius: Saturnus

Repertus

Primus repertor: Ioannes Dominicus Cassinusdie 25 Octobris 1671

Res orbitales

Periodus orbitalis: 79.3215 dies
Axis semimaior: 3 560 820 chiliometrum
Excentricitas orbitalis: 0.0286125
Inclinatio orbitalis: 17.28 gradus anguli

Res physicae

Albedo: 0.6
Magnitudo apparens: 10.2
Radius: 734.5 chiliometrum
Massa: 1.8055±0.0002 yottagram
Densitas: 1.088±0.0133 gram per cubic centimetre

Iapetus inventus est ab Ioanne Dominico Cassino Italiano astronomo die 25 Octobris anni 1671.[3] Eius nomen ex Iapeto, persona in mythologia Graeca, derivatur, sed Saturnus VIII etiam nuncupatur.

De nomine

recensere

Cassinus Saturnianos satellites quattuor a se inventos (Thetyn, Dionen, Rheam et Iapetum) "Sidera Lodoicea" ad honorem regis Ludovici XIV appellabat. Astronomi eos et Titanem "Saturnum I" usque ad "Saturnum V" secundum distantiam a planetā nuncupare assueverunt. Iapetus Saturnus V cognoscebatur. Ubi anno 1789 inventi sunt Mimas et Enceladus, hoc numerationis schema extensum est usque ad Saturnum VII. Ex anno 1848, Iapetus notus est nomine Saturni VIII, quia eius locus Saturni VII occupatus est Hyperione.

Praesentia primorum Saturnianorum satellitum nomina ab Ioanne Herschel, filio Gulielmi Herschel, qui Mimantem et Enceladum reppererat, anno 1847 data sunt, ubi nomina Titanum, Croni seu Graeci Saturni fratrum sororumque, suggessit.[4] Sic Iapetus in mythologiā antiquā titan, maritus Clymenae, pater et Atlantis et Epimethei et Promethei est.

 
Iapeti orbita transversum visa.
 
Iapeti orbita desuper visa.

Iapetus, tertius Saturni satelles secundum magnitudinem, a planetā remotissimus est respectū aliorum maiorum satellitum. Magnos apud Saturni satellites, Iapetus maximam inclinationem orbitalem habet; solum externi irregulares satellites, sicuti Phoebe, orbitas depictas plano orbitali significative super planetae aequatorem inclinato habent.

Propter distantiam et inclinatam orbitam, Iapetus sola magna luna est e quā anuli Saturni valde visibiles essent; aliis e internis satellitibus, revera, anuli transverum viderentur et difficiles visu essent. Ex Iapeto visus, Saturnus diametron angularem 1° 56' (quater maiorem Lunā e Tellure visā) habet.[5]

Physicae proprietates

recensere
 
Iapeti dimensio cum Telluris et Lunae eis collata.

Humilis densitas Iapeti, 1,083 g/cm3, eum praesertim e glacie cum parvā saxosae materiae quantitate componi indicat.[4]

Triaxiales Iapeti mensurae radiales dimensiones 746 × 746 × 712 km aestimant, medio cum radio 734,5 ± 2,8 km.[6] Haec mensurae relative inaccuratae sunt, quia non tota huius satellitis superficies magnā resolutione photographata est. Non obstantibus eius dimensionibus, evidens apparet hanc lunam hydrostatico in aequilibrio non esse; aliorsum eius sphaeroidalis forma solum cum periodo rotationis circa horarum 10 explicari posset; Iapetus, autem, in praesenti suum circum axem multo lentior rotat, cum periodo pari Terrestribus diebus. Possibilis huius discrepantiae explicatio ut luna paulo ante suam formationem congelaretur est, cum rapida rotatio eius polos oppressebat; per tempora, rotatio aestuosis frictionibus refrenare pergeret et eius forma se immutata maneret.[7]

  1. Planetary Satellite Physical Parameters, su JPL Solar System Dynamics (Anglice), NASA. URL inspectum pridie Idūs Augustas anni 2014.
  2. Vide situm interretialem lavocedelfiani ubi dicitur "Modulus spatialis Huygens, quem percontatrum Cassini in spatium cosmicum portaverat, postridie Idus Ianuarias in Titanem appulsus est, quae maxima luna est Saturni" (Nuntii Latini: Programma Radiophoniae Finnicae Generalis in terrarum orbe unicum, 21 Ianuarii 2005.
  3. Iapetus: Overview, NASA. URL inspectum die 5 Maii anni 2015.
  4. 4.0 4.1 Nola Taylor Redd, Iapetus: Saturn's Yin-Yang Moon (Anglice), Space.com, die 18 Aprilis anni 2013. URL inspectum die pridie Idus Augustas anni 2014.
  5. Sicuti per programma spatialis simulationis Celestia confirmatum est.
  6. Roatsch et al., Cartographic Mapping of the Icy Satellites Using ISS and VIMS Data (Anglice), in Saturn from Cassini-Huygens, 2009, pp. 763–781, DOI:10.1007/978-1-4020-9217-6_24.
  7. Idiosyncratic Iapetus: Saturnian Moon Puts a Time Stamp on the Outer Solar System (Anglice), in sitū interrtiali highbeam.com, Augusto anni 2007. URL inspectum pridie Idus Augustas anni 2014 (archivatum originali ex url 24 Septembris anni 2014).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Iapetum spectant.
  Data astronomica: "7031564" apud Getty Thesaurus.
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.