Fucus
Fucus est genus algarum fuscarum (Phaeophyceae) ad ordines Laminariales (genus Macrocystis pyrifera) aut Fucales (genera Fucum, Durvillaeam) pertinens.
Ordo : Fucales & Laminariales
In mari tenui, frigida (20°C), atque clara crescit, silvas formans. {?}
Algae fuscae crescere possunt velociter: genus Macrocystis usque ad 30cm per diem, donec totum corpus 30–60m longum est.
Thallus algarum permagnarum ex tribus partibus constat, quae sunt: rhizoidum, cauloidum, phylloidum. Nonnullae species habent pneumatocystas, quibus sursum feruntur {?} in aqua.
Cineres algarum fuscarum multum calciorum, iodiorum, et alkaliorum continent.
Ex eis perfici possunt natrii carbonae, vel vitrum.
Flabella generis edibilis Durvillaeae antarcticae (Hispanice Tziliense: cochayuyo) velut olera consumuntur.
Fons
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Fucum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fucum spectant. |