Fridericus Paulus
Fridericus Gulielmus Ernestus Paulus (natus die 23 Septembris 1890 Bretenawiae; obiit die 1 Februarii 1957 Dresdae) fuit clarus vir militaris Germanicus inter secundum bellum mundanum).
Cursus honorum
recenserePostquam anno 1909 maturitatis testimonium Cassalae adeptus est, Marburgi studium iuris prudentiae coepit, sed mox universitatem reliquit et vir militaris factus est. Et primo bello mundano dux militum interfuit atque post bellum miles mansit.
Stalingradum
recensereAutumno anni 1942 exercitus Germanicus a Friderico Paulus ductus Stalingradi circumventus est. Die 31 Ianuarii 1943 Paulus marescalcus nuper ab Adolpho Hitler nominatus et 17 legati militum a copiis Sovieticis captus est, cum pars exercitus Germanici a Russicis circumclusi se hostibus tradidit.
Foedus contra Hitler
recenserePaulus in captivitate Russica cum aliis legatis militum captis proclamationibus contra Hitler et ad bellum continuandum nitebatur. Post bellum finitum in RPDG vixit.
Nexus externi
recensere- Brevis Biografia apud LEMO (Museum historicum Germaniae)
- De Friderico Paulus in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |