Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri
Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri est coetus Catholicorum sacerdotum sine votis religiosis, qui ad finem apostolicum proprium in mundo adimplendum laborat; eadem est societas clericalis vitae apostolicae iuris pontificii. Fraternitas habet missionem duplicem, quae pertinet ad:
- instructionem ac sanctificationem sacerdotum in liturgiae Romanae traditionalis ambitu
- praxin pastoralem sicut Ecclesiae ministerium.
Historia
recensereFraternitas Sacerdotalis Sancti Petri condita est die 18 Octobris 1988 in Abbatia Altae Ripae (in Helvetia) a duodecim sacerdotibus et aliquibus seminaristis, per decretum infrascriptum:
- COMMISSIO PONTIFICIA ECCLESIA DEI
- Prot.No.234/88
- DECRETUM
- Pontificia Commissio “Ecclesia Dei”, vi specialium facultatum a Summo Pontifice sibi tributarum, petitonem Rev.di D.ni Joseph Bisig benigne accipiens, Fraternitatem Sacerdotalem Sancti Petri—quae sibi proponit sacerdotum sanctificationem per ministerii pastoralis exercitium, praesertim in vita sua sacrosancto Eucharistiae sacrificio conformanda, atque per observantiam traditionum liturgicarum et disciplinarium a Romano Pontifice memoratarum Litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu Proprio datis die 2 mensis Iulii h.a.—in societatem clericalem vitae apostolicae iuris pontificii ad normam praescriptorum iuris canonici hoc Decreto juxta omnes iuris effectus erigit.
- Huiusmodi erectio secumfert etiam ius, de quo in can. 611.
- Fraternitas sacerdotalis normis regitur CIC, huius Decreti praeceptis atque constitutionibus aliisque juris proprii praescriptis.
- Sodalibus Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri necnon aliis sacerdotibus, qui in domibus Fraternitatis hospites sint vel in ipsius ecclesiis ministerium sacrum exerceant, usus conceditur librorum liturgicorum iam anno 1962 vim habentium.
- Quo melius necessaria Ecclesiae unitas foveatur, sodales Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri peculiari diligentia communionem cum Episcopo et presbyterio dioecesano prosequantur ad normam can. 679–683. Itemque in exercendo ministerio pastorali praescripta iuris servent, praesertim ea quae ad validam et licitam celebrationem sacramentorum Paenitentiae et Matrimonii pertinent necnon ad adnotationes in libros paroeciales transcribendas juxta can. 535,§ 1.
- Constitutiones Fraternitatis Sacerdotalis Sancti Petri, ab hac Pontificia Commissione recognitae, approbantur ad triennium.
- Eiusdem Fraternitatis Moderator Supremus nominatur pariter ad triennium Reverendus Dominus Ioseph Bisig.
- Attentis peculiaribus adiunctis, Fraternitas Sacerdotalis Sancti Petri quoad omnes effectus subicitur auctoritati Sedis Apostolicae ope huius Pontificiae Commissionis, donec aliter provideatur.
- Summus Pontifex Ioannes Paulus II, in audientia diei 18 mensis Octobris anno 1988 infrascripto Cardinali Pontificiae Commissionis “Ecclesia Dei” Praesidi concessa, Decretum hoc de erigenda Fraternitate Sacerdotali Sancti Petri in Societatem vitae apostolicae deque eius constitutionibus ad experimentum approbandis, ratum habuit atque publici iuris fieri iussit.
- Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
- Datum Romae, apud Aedes Pontificiae Commissionis “Ecciesia Dei”, die XVIII mensis Octobris anno 1988.
- Augustinus Card. Mayer, Praeses
- Camillus Perl, ab actis
Iosephus Stimpfle, Episcopus Augustanus (Germaniae), sub petitione Cardinalis Ratzinger (qui hodie est Benedictus XVI), fraternitatem in sua dioecesi, in pago Wigratzbad, accepit. Post annos a fundatione septemdecim, sodales fraternitatis apostolatum suum in dioecesibus supra quinquaginta exercebant, id est in civitatibus circa quindecim, in continentibus autem quattuor. Numerati sacerdotes circa 200, seminaristae autem circa 120.
De formatione
recensereFraternitas Sancti Petri erexit domos formationis duas: primam in Wigratzbad (vico Germaniae), alteram in Denton, vico Nebrascae. Alumni sequuntur unum spiritualis formationis annum ("propaedeuticum") ante cyclum philosophiae (duorum annorum), postea cyclum theologiae (quattuor annorum). Vita autem spiritualis in Sanctum Sacrificium Missae confluit, fovens itaque illam "liturgicarum et spiritualium traditionum fidelem" observantiam, normis Litterarum Apostolicarum "Ecclesia Dei adflicta" Motu Proprio datarum die 2 Iulii 1988 congruentem, documenti quod est ab origine fundationis (Constitutiones, art. 8).
Ministerium pastorale
recenserePost hoc tempus formationis, sacerdotes ab episcopo dioecesano ducti et cum propriis fraternitatis Constitutionibus congruentes, in varis apostolatus in Francogallia, Germania, Helvetia, Austria, Italia, Anglia, America Septentrionali, Australia, Canada ac nuper in Nigeria mittuntur. Ubi possibile est, sacerdotes in parvis communitatibus vivunt; fidem autem propagant per praedicationem, catechismum, iuventutis institutionem, scholas, peregrinationum atque exercitiorum spiritualium praeparationem et varia alia. Congruentes in omnibus cum Sede Apostolica, sacramenta administrant liturgicis libris utendo vigentibus anno 1962.
Gubernatio fraternitatis
recensereGubernatio generalis
recensere- Superior Generalis: Reverendissimus Ioannes Berg
- Vicarius Generalis et Assessor: Rev. Patricius du Faÿ
- Assessores: Rev. Carolus van Vliet, Rev. Almirus de Andrade
- Consiliarii: Reverendissimus Iosephus Bisig (conditor societatis), Rev. Albanus Cras
- Secretarius Generalis: Rev. Arnaldus Evrat
- Œconomus Generalis: Rev. Carolus van Vliet
Gubernationes regionales
recensere- Superior Districtus Linguae Germanicae: Rev. Absalom (i.e. Germanice: "Axel") Maußen
- Superior Districtus Galliae: Rev. Vincentius Ribeton
- Superior Districtus Americae Septentrionalis: Rev. Ericus Flood
- Superior Regionis Belgicae - Bataviae: Rev. Hervaeus Hygonnet
- Superior Regionis Crucis Meridianae: Rev. Gulielmus Define
Seminaria
recensere- Rector Seminarii Wigratzbadensis (in Europa): Rev. Franciscus Carolus Banauch
- Rector Seminarii Dentonensis (in America): Reverendissimus Iosephus Bisig