[go: up one dir, main page]

Fontinalia vel Fontanalia erant feriae Romanae, quae die 13 Octobris (a.d. III Id. Oct.) in honorem Fonti dei fontium, Iani et Iuturnae filii, celebrabantur. Varro sic ea describit:

Fontanalia a Fonte, quod is dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos coronant[1].

Nexus externi

recensere
  • De Fontinalibus (Francogallice)