[go: up one dir, main page]

Falklandia

Territorium Britannicum

Falklandia,[1] sive Insulae Falcolandiae,[2] sive Insulae Falklandiae,[3] sive Insulae Falkland,[4] sive Insulae Malvinae,[4] est archipelagus in Oceano Atlantico australi situs. Olim ab Imperio Britannico, Francia, et Hispania rectus, et hodie territorium Britannicum est.

Vexillum.
Domus in insula.

Quamquam omnes insulani sunt cives Britannici et culturam identitatemque? Britannicam[5] habent, Argentina diu insulas appetivit. Anno 1982, Argentini Bellum Falklandense contra Britanniam propter has insulas commiserunt. Britannici autem Argentinos mox vincerunt, sed Argentina insulas tamen postulat. Et quamquam Britiannici eas Falkland Islands, Hispanophoni eas Islas Malvinas appellant.[6]. Incolae qui ibi habitant solum insulas dicunt Falkland et postulata Argentiniana depellent.[7]

Archipelagus in duabus insulis magnis (Malvina Occidentalis et Orientalis) et 776 ceteris minoribus insulis consistit. Hae insulae ad orientem ante Argentinam in Oceano Atlantico Australi patent, 483 chiliometra a litore Argentinae, 1080 chiliometra ad occidentem Aurorae Insularum (Georgiae Australis), et 940 chiliometra ad septentrionem Antarcticae (Elephans Insula).

Nexus interni

  1. Falklandia rumbolli hic et Disconema Falklandiae hic. Hoc nomen optatur quod id et nomen publicum quo incolae utuntur sunt similia.
  2. Georgius Buchananus, Opera omnia (Edinburgi: apud Robertum Freebairn, 1715). [1] Insulae nomen instar idem priscius oppidi Scotiae illius nominari potest.
  3. In C. H. Persoon, ed., Synopsis Plantarum, seu Enchiridium Botanicum, complectens Enumerationem Systematicam Specierum Hucusque Cognitarum (Parisiis Lutetiorum: apud Carol. Frid. Cramerum; et Tubingae: apud J. G. Cottam, 1805), p. 16.
  4. 4.0 4.1 "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice) dicit de Insulis Falkland seu Malvinis.
  5. G. M. D. Howat, Dictionary of World History (1973), ISBN 0-17-144005-6.
  6. WordReference, Dictionarium Anglicum-Hispanicum. Falklands: the Falklands, las (islas) Malvinas.
  7. Foreign&Commonwealth Office

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Falklandiam spectant.