[go: up one dir, main page]

Delos[1] sive Delus[2] (Graece: Δῆλος) est parva sed sacratissima insula Graeciae mediis insulis Cycladibus posita prope insulam maiorem Myconum. Nec quicquam in illa parva terra natura praebebat quo homines divitias sibi parare possent. Qui tamen religione adhibita insulam praeclaram fecerunt ac sibi victum quaesiverunt. Parvus mons eminet Cynthus dictus et parvus rivus fluebat cui nomini Inopos erat.

Situs Deli

De fabulis a mythographis traditis et religione loci

recensere
 
Mons Cynthus

Ferunt deos Apollinem Artemidemque hic natos esse postquam eorum mater Latona a Iunone lacessita in insulam natantem[3] et desertam consedit. Ita Diana etiam Delia dea nuncupatur cum Delius vates aut simpliciter Delius significet Apollinem. Ita poetae Deliis foliis, sive lauro Apollini dicata, ornati esse dicuntur. Nam templa Delia tribus deis dedicata erant, matri et gemellis.

Nefas erat canes in insulam admittere nec licebat ibi mortuos sepelire aut concremare, ne mori quidem nec partus parere; ad omnia ista in parvam insulam proximam Rhaenam transeundum erat; itaque Athenienses anno 426 a.C.n. omnes homines antiquitus ibi sepultos ex insula removerunt[4]. Item Delus ab omni vectigali ob templum immunis erat.

Historia

recensere

Antiquis temporibus Deli fanum sanctissimum peregrinationes et dona ex omni orbe Graeco in insulam feriarum panegyricarum tempore adliciebat. Duces Darii primo bello Medico insulae pepercerunt[5]. Post bella Medica victores Athenienses foedus Deliacum instituerunt, cui ipsi praeerant et civitates eius participes tributum annuum solvebant quod in templum Apollinis poneretur[6]. Sed iam circa 450 a.C.n. ille thesaurus Athenas translatus est, quo Athenienses ad libitum uterentur spretis sociis. Ab ultimis annis quarti saeculi a.C.n. usque ad annum 167 a.C.n. Delos libera civitas fuit. Anno 167 vero Romani qui Macedones vicerant insulam Atheniensibus dederunt qui ibi forum quoddam internationale ad servorum commercium effecerunt quo mercatores immunitatis causa affluebant et piratae captivos venales advehebant. Urbs et portus florebant usque ad primum saeculum a.C.n. cum a Mithridatis duce Monophane[7] et a piratis e Cilicia venientibus direpti sunt (86 a.C.n.). Nec umquam postea floruit ut olim Delos. Atheniensium dominium erat.

Etiam in Africa prope litus maris locus appellabatur Delia Castra.

  1. Verg. Georg. 3.6; Plin. Nat. 2.202; et alibi.
  2. Cic. Manil. 55.
  3. Seneca, Agamemnon 368-74.
  4. Vide iam Herodotum I.64. Thucydides I.8.1 atque in primis III.104 et V.1 et 32
  5. Erato 97
  6. Thucydides I.96
  7. Pausanias III.23.3-5

Nexus internus

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Delum spectant.

Pinacotheca

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!