[go: up one dir, main page]

Cum nimis absurdum est bulla die 12 Iulii 1555 a papa Paulo IV promulgata, quacum Iudaeis qui in Dominiis Pontificiis vivebant, nova gravia munera et interdicta iuncta sunt et uno tempore antiqua privilegia abolita sunt.

Synagoga Romae

Ipse Paulus IV bullae causam cum his verbis attulit:

Cum nimis absurdum et inconveniens existat ut iudaei, quos propria culpa perpetuae servituti submisit, sub praetextu quod pietas christiana illos receptet et eorum cohabitationem sustineat, christianis adeo sint ingrati, ut, eis pro gratia, contumelian reddant, et in eos, pro servitute, quam illis debent, dominatum vendicare procurent: nos, ad quorum notitiam nuper devenit eosdem iudaeos in alma Urbe nostra e nonnullis S.R.E. civitatibus, terris et locis, in id insolentiae prorupisse, ut non solum mixtim cum christianis et prope eorum ecclesias, nulla intercedente habitus distincione, cohabitare, verum etiam domos in nobilioribus civitatum, terrarum et locorum, in quibus degunt, vicis et plateis conducere, et bona stabilia comparare et possidere, ac nutrices et ancillas aliosque servientes christianos mercenarios habere, et diversa alia in ignominiam et contemptum christiani nominis [...]

Nexus externus

recensere
  • Textus bullae (Latine)
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!