Chryses
Chryses (Χρύσης) in mythologia Graeca fuit Apollinis sacerdos, pater Astynomes, quae apud Homerum nomine patronymico Chryseis appellabatur; quam cum Graeci, expugnatis Thebis Ciliciis, urbe Etionis, abduxissent, et Agamemnoni in praedae divisione tradidissent, Chryses Apollinis insignibus exornatus ad Graecorum castra accessit, filiamque sibi restitui petiit; quod cum impetrare non potuisset, Apollinis auxilium imploravit, qui tam gravem Graecis pestilentiam immisit, ut Agamemnon patri puellam restituere coactus fuerit, cuius loco Achilli Briseidem eripuit.[1] In Homeri Iliade historia Achillis, Agamemnonis, Chrysae, Chryseidisque ita incipit:[2]
- τίς τ᾽ ἄρ σφωε θεῶν ἔριδι ξυνέηκε μάχεσθαι;
- Λητοῦς καὶ Διὸς υἱός: ὃ γὰρ βασιλῆϊ χολωθεὶς
- νοῦσον ἀνὰ στρατὸν ὄρσε κακήν, ὀλέκοντο δὲ λαοί,
- οὕνεκα τὸν Χρύσην ἠτίμασεν ἀρητῆρα
- Ἀτρεΐδης...
- Et quisnam igitur eos Deorum, contentione comisit, ut pugnarent?
- Latonae et Iovis filius: Hic enim regi iratus
- Morbum per exercitum excitavit pestiferum: peribant autem populi:
- Quoniam Chrysen contumeliâ affecerat sacerdotem
- Atrides...[3]
Nomen idem eius nepoti Chrysae iuniori fuit quem Chryseis ex Agamemnone peperisse a poetis dicebatur. Qui Iphigeniam et Orestem barbarum regem fugientes recepit atque eis saluti fuit. Quae fabula argumentum dramati Sophocleo hodie deperdito praestitit necnon tragoediae poetae Romani Pacuvii[4]. Quam fabulam summatim narravit mythographus Hyginus.