Character Sinicus
Character Sinicus[1] vel character Han (漢字, simpliciter 汉字 Hànzì), vel Latinitate classica littera Sinica, est scriptura qua lingua Sinica scripta singulam syllabam reddit. Quisque character, quia haec lingua plerumque ex dictionibus monosyllabis constat, persaepe singulum nomen vel verbum vel singula orationis pars exprimit.
Hi characteres non solum ad Sinicam (hànzì) scribendam adhibentur, sed etiam modo logogrammate ad Iaponiensem (kanji), et minus frequenter Coreanam (hanja), et olim Vietnamiensem (hán tự) scribendas. Numerus signorum Sinicorum in lexico Kangxi est fere 47 035.
Litterae singulae secundum usum et origines dividuntur in ideogrammata, phonogrammata, et pictogrammata, ex quibus saepe formantur multa composita ideogrammatica, et composita phonosemantica, ut singula concepta reddantur.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Hoffmann in Lexico Latino Universali Sinas describens scripsit: "Lingua Sinica ex vocibus merè monosyllabis ut plurimum constat, sua tamen cuique provinciae peculiaris dialectus est. Scriptura à superiori loco deorsum procedit, et quilibet character, more Hieroglyphicorum apud Aegyptios veteres, rem integram exprimit."
Nexus externi
recensere- Ars calligraphiae Sinicae, www.skyren-art.com
- Audiovisuale signorum Sinicorum dictionarium, www.quickmandarin.com
- Browser Hanzi, www.vertical-sun.com
- Database Unihan
- Documenta IRG
- Dictionarium linearum signorum Sinicorum simplicum et dictionarium
- Etymologiae signorum Sinicorum
- Examen signorum Sinicorum
- Evolutio signorum Sinicorum
- Historia scripti Sinici
- Ordo linearum signorum Sinicorum
- Pagina IRG
- Signa Sinica
- Verba Anglica ad signa Sinica
- "Welcome To Mojikyo Institute!"[nexus deficit] www.mojikyo.org