Casparus Bauhinus
Casparus Bauhinus[1] (Basileae natus die 17 Ianuarii 1560; ibidem die 5 Decembris 1624 mortuus) fuit medicus et botanista Helveticus, frater Ioannis (iunioris) qui et ipse botanicus fuit. Filii fuerunt Ioannis Bauhini (senioris)(de), medici Protestantis Ambianensis qui propter persecutiones religiosas in Helvetiam refugus habitabat.
Casparus Bauhinus, in urbe nativa educatus, apud universitates Paduanam, Bononiensem, Montispessulanensem, Parisiensem, Tubingensem eruditus est; Patavii discipulus fuit Hieronymi Mercurialis Archangelique Piccolominii(en) et Hieronymi Fabricii ab Aquapendente, Lutetiae Severini Pinaei(fr). Iam iuvenissimus apud almam matrem Basileensem theses duodecim de corpore humano anno 1577 publice defendit.[2] Doctoratum anno 1580 nactus est.
Domum revocatus ubi pater aegrotabat, professor linguae Graecae factus est in universitate Basileensi; eodem fere tempore cathedrae anatomiae et botanicae pro eo creatae sunt. Ibi ergo anno 1584 placitum dedit de quaestione "Prandium an coena frugalior esse debeat?"[3] Basileae deinde manens scripta plura tam anatomica quam botanica divulgari iussit. Magnam indicem plantarum parare conatus est, titulo Theatrum botanicum, cuius primus fasciculus tantum, auctore iam mortuo, e prelo prodiit editore filio Ioanne Casparo, qui patri in cathedram medicam Basileensem succedit.[4]
Genus plantarum Bauhinia ad amborum fratrum honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[5]
Opera
recensere- 1581 : Ἀποθεραπεία ἰατρική. Basileae Rauracorum Textus
- 1588 : De corporis humani partibus externis Textus
- 1590 : De corporis humani fabrica libri IIII Textus
- 1591 : Anatomes ... liber primus Textus editio 1597
- 1591 (editor) : Ioannes Bauhinus, De plantis a divis sanctis've nomen habentibus. Basileae Textus
- 1592 : Theatrum anatomicum infinitis locis auctum. Francofurti ad Moenum Editio 1621
- 1596 : Phytopinax, seu Enumeratio plantarum ab herbariis nostro seculo descriptarum, cum earum differentiis Textus
- 1598 (editor) : Petri Andreae Matthioli Opera quae extant omnia: hoc est, commentarii in VI libros Pedacii Dioscoridis Anazarbei De medica materia, adiectis in margine variis Graeci textus lectionibus ... De ratione distillandi ... Apologia in Amatum Lusitanum ... Epistolarum medicinalium libri quinque ... Dialogus de morbo Gallico. Francofurti, 1598 (Textus apud Google Books) alibi
- 1601 : Animadversiones in historiam generalem plantarum. Francoforti Textus
- 1601 : Praeludia anatomica. Basileae Textus
- 1602 : "Introductio in doctrinam pulsuum ad tyrones" in Iosephus Struthius, Ars sphygmica seu pulsuum doctrina (Basileae, 1602)
- 1604 : De ossium natura. Basileae Textus
- 1609 : Institutiones anatomicae corporis virilis et muliebris historiam exhibentes. Editio 4a Textus alibi
- 1610 : De compositione medicamentorum, sive Medicamentorum componendorum ratio et methodus in praelectionibus publicis proposita Textus
- 1613 : De lapidis bezaar orient. et occident. cervini item et germanici ortu, natura, differentiis, veroque usu ex veterum & recentiorum placitis liber Textus Editio 1624 Editio 1625
- 1614 : De hermaphroditorum monstrosorumque partuum natura Textus
- 1614 : De homine oratio. Athenis Rauracis Textus alibi
- 1620 : Πρόδρομος theatri botanici Textus Editio 1671
- 1622 : Catalogus plantarum circa Basileam spontè nascentium cum earundem synonymiis & locis in quibus reperiuntur in usum scholae medicae, quae Basileae est Textus alibi
- 1623 : Πίναξ theatri botanici, sive Index in Theophrasti, Dioscoridis, Plinii, et botanicorum qui a seculo scripserunt opera Textus alibi Editio 1671 alibi
- 1658 (Ioannes Casparus Bauhinus, editor) : Theatri botanici sive Historiae plantarum ex veterum et recentiorum placitis propriaque observatione concinnatae liber primus Textus alibi
Notae
recensere- ↑ De nomine Latino vide imaginem nostram
- ↑ "Theses de corporis humani constitutione de quibus favente numine, septimo Idus Iunii, praeside ... Felice Platero ... hora locoque consuetis, exercitii causa, respondere conabitur Casparus Bauhinus Basiliensis" (1577)
- ↑ Vide imaginem nostram
- ↑ De eo vide orationem panegyricam
- ↑ Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Critica Botanica (Lugduni Batavorum, 1737) p. 91
Bibliographia
recensere- "Bauhin (Gaspard)" in Jean-Eugène Dezeimeris et al., Dictionnaire historique de la médecine (Lutetiae, 1828) pp. 312-316
- Hans Peter Fuchs-Eckert, "Caspar Bauhin: Erster ordentlicher Professor der Anatomie und Botanik an der Universität Basel" in Die Familie Bauhin in Basel (Bauhinia vol. 7 ii, 1981) pp. 45-62
- Duane Isely, One hundred and one botanists (West Lafayette Indianae: Purdue University Press, 2002. ISBN 1-55753-283-4) pp. 49–52
- Wolf-Dieter Müller-Jahncke, "Caspar Bauhin" in Wolfgang U. Eckart, Christoph Gradmann, edd., Ärztelexikon. Von der Antike bis zur Gegenwart (3a ed. Heidelbergae: Springer, 2006. ISBN 978-3-540-29585-3) pp. 32-33
- Carolus Plumier, Nova plantarum Americanarum genera (1703) p. 23
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • IPNI |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Casparum Bauhinum spectant. |
- "Caspar Bauhin" apud Rectoratum universitatis Basileensis