[go: up one dir, main page]

Vide etiam paginam discretivam: Cantium (discretiva).

Cantium[1][2] vel Cantia[3][4] (Anglice: Kent) est comitatus Angliae australis. Urbes praeclarae huius comitatus sunt Cantuaria et Durobrivis, quae sedes homonymorum episcoporum sunt. Locus excelsissimus est Betsom's Hill.

Cantii situs inter comitatus geographicos regni Britanniarum.
Cantii situs inter comitatus sollemnes Angliae.
Urbs Cantuaria, in Cantio orientali sita.

Historia

recensere

Gaius Iulius Caesar in De bello Gallico (liber 5) de Cantio et incolis scripsit:

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam.
Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt, pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
  1. "Comitatus Cantii" (p. 28 apud Google Books); "Hoc genus pisi, inquit Lobelius, in cretaceis collibus Kings-Hey (potius Green-Hithe) Cantii comitatus collegi": (pagina paenultima apud Google Books)
  2. "qui Cantium incolunt": Caesaris De bello Gallico V
  3. "de Doveria, et antiquis legibus consuetudinibusque Cantiae" (col. 465 apud Google Books): "Odo ... cui datus est Cantiae comitatus" (p. 87 apud Google Books)
  4. "Canthia": Gregorii Turonensis Decem Libri Historiarum, IX.26

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!