[go: up one dir, main page]

Ars mechanica vel ars machinalis est ars ingeniaria quae scientiae physicae principia ad systemata mechanica excogitanda, fabricanda, gubernanda, sustinenda adhibet. Ea inter amplissimas disciplinarum ingeniariarum putatur. Qui artem mechanicam agat dicitur ingeniarius mechanicus seu machinator.

Ingeniarii excogitant fabricantque motra et ergasteria electrica.
Structuras et vehicula omnium magnitudinum.

Haec ars certas notionum principalium scientias requirit, sicut machinationem, cinematicam, thermodynamicam, energiam. Ingeniarii mechanici his notionibus principalibus utuntur, et aliis scientiis quoque disciplinarum, ut excogitent et explicent aeroplana, systemata calefacendi frigerandique, navigia, fabrica, instrumenta machinariaque industrialia, automata, instrumenta medica, et alia similia.

Bibliographia

recensere
  • Budynas, R. G. & Mischke, C. R. (2015). Shigley's Mechanical engineering design. New York: McGraw-Hill.

Nexus interni

Nexus externi

recensere