Antiochia ad Orontem
Antiochīa vel Antiochēa (Turcice Antakya), plenius Antiochia ad Orontem (Graece Ἀντιόχεια ἡ ἐπὶ Ὀρόντου) sive Magna Antiochia (Ἀντιόχεια ἡ Μεγάλη), est municipium Turciae. Centenorum circiter et undequadraginta milium incolarum, quod in extrema parte Turciae situm, qua ager Turcicus ad meridiem vergit, non procul abest a Syria.
Locus: 36°12′9″N 36°9′38″E
Numerus incolarum: 377 793
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Antakya
Gestio
Geographia
Historia
recensereAntiochia condita est anno 300 a.C.n. a Seleuco I rege partium Asiaticarum regni illius, quod Alexander Magnus sibi comparaverat. Qui urbi nomen patris sui indidit[1]. Postea Antiochia urbs et caput regni erat.
Quae urbs sub dicionem populi Romani redacta (64 a.C.n.) opulentissima erat omnium provinciarum ad orientem solem spectantium. Caput provinciae Syriae fuit et primo secundoque saeculo divitiis et magnitudine tertium locum in imperio Romano obtinebat, post ipsam Romam et Alexandriam[2]. Antiochiae nati sunt homines praeclari Libanius rhetor, Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, Iohannes Chrysostomus episcopus Constantinopolitanus.
Antiochiae primum fideles novae religionis, cum Iesum Christum pro deo haberent, appellati sunt Christiani.[3]
Tres patriarchati locum praecipuum primum habuerunt in ecclesia Christiana: Antiochenus, Romanus (papa), et Alexandrinus. Antiochia etiam vocata erat Theoupolis aliquo tempore saeculo sexto.
Anno 526, terraemotus maximus urbem diruit.
Praeclari cives
recensere- Libanius rhetor
- Ptolemaeus Philadelphus hic natus est
- Theodoretus, episcopus, theologus ac Rerum gestarum Ecclesiae scriptor
Fontes
recensere- Strabo, Geographica XVI.2.4-7
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.4
- ↑ Flavius Iosephus, Bell. Iud. III.29
- ↑ Secundum actus apostolorum (11.26): Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani.
Bibliographia
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Antiochiam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 36°12′9″N 36°9′38″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani |