[go: up one dir, main page]

Boris Nicolai filius Bugaev (Russice Борис Николаевич Бугаев, tr. Boris Nikolaevič Bugajev; natus die 14 Octobris[1] 1880; supremum diem obiit die 8 Ianuarii 1934) fuit clarus scriptor Russicus, qui pseudonymo Andreas Belyj (Russice Андрей Белый, tr. Andrej Belyj, scil. 'Andreas Candidus') utebatur.

Wikidata Andreas Belyj
Res apud Vicidata repertae:
Andreas Belyj: imago
Andreas Belyj: imago
Andreas Belyj: subscriptio
Andreas Belyj: subscriptio
Nativitas: 14 Octobris 1880; Moscua
Obitus: 8 Ianuarii 1934; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica
Nomen nativum: Борис Николаевич Бугаев

Familia

Genitores: Nicolaus Bugaiev;
Coniunx: Assja Turgenieff, unknown value

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Curriculum vitae

recensere

Νatus est Moscuae. Filius fuit digni laude professoris mathematicae atque praesidis Societatis Mathematicae Moscuensis Nicolai Basilii filii Bugaev (18371903). Mater poetae fuit Alexandra Demetrii filia Bugaeva, nata Egorova (18581922). Sergius Solov'ёν vicinus eorum et amicus Borisio fuit.

Anno 1891 in gymnasium litterarum Leonis Polivanov adductus est, ubi mathematicam, physicam, adumbrationem, et linguas Graecam, Latinam, Francogallicam, et Theodiscam discebat. Annis 18961903 mathematicam physicamque studendum Universitate Moscuensi persequebatur. Et anno 1904 ibidem inchoavit historiam philologiamque, sed praeceps (1905) discendum deposuit. Annis studendi notiones eschatologicas philosophi Russici Vladimiri Solov'ëv accepit. Etiam opera Immanuelis Kantii, Arthuri Schopenhauer, Friderici Nietzsche adipiscebatur.

Id temporis Boris Bugaev adiit labores in periodico Libra (Весы), quod Valerius Brjusov nummo maecenate Sergii Poljakov edebat. Iam superioribus temporibus Boris Bugaev et amici eius circulum litterarum conformaverunt, "Argonautae" ("Аргонавты") de poemate Andreae Belyj nominatus.

Unus et viginti annos natus librum Symphoniam (secundam, dramaticam) divulgavit. Nomen mentitus Andreas Belyj tum accepit. Illum librum alii sequebantur, scilicet Symphonia septentrionalis (prima, heroica), symphonia tertia Reditus, et quarta Calix ventorum nivosorum. Illis operibus auctor characteres essentiales sui modi scribendi utputa modulatio prosae, inclinatio ad iuncturam verborum solutorum cum numero praeceps monstravit.

Ab mense Ianuario 1903 Andreas Belyj per epistolare colloquium et postea coram cum poeta incipienti petropolitano Alexandro Blok amicitiam fecit. Ad annum collectionem primam carminum nominatam Aurum in veneto ipse edidit. Anno 1909 secunda (Cinis) tertiaque (Urna) collectiones poematum assecuti sunt.

Quinque annis post opus principale auctoris mythistoria Petropolis edita est. Decennio 192 Andreas Belyj saepe peregre versabatur. Anno 1914 Rudolfi Steiner antroposophi actis cognitis in Helvetiam cum amica Anna Turgeneva ad creationem Goetheani (templi Ioanni Volfgango Goethio dicati) participandum profectus est. Deinde Bello Orbis Terrarum Primo aucto domum reversus est. Res novas Russiae anno 1917 sicut exitum ex catastropha universali accepit.

Opera selecta

recensere
  • Aurum in veneto 1904 (Золото в лазури)
  • Сinis, 1909 (Пепел)
  • Urna, 1909 (Урна)
  • Columbus argenteus, 1910 (Серебряный голубь)
  • Virgo regia et equites, 1914 (Королевна и рыцари)
  • Petropolis, 1914 (Петербург)
  • Cattulus Letaev, 1916 (Котик Летаев)
  • Stella, 1918 (Звезда)
  • Commentarii miri capitis, 1918 (Записки чудака)
  • Sina baptizatus, 1921 (Крещеный китаец)
  • Moscua, 1926 in duobus partibus, Moscua sub ictu et Homo mirabilis Moscuensis (Москва под ударом/Московский чудак)
  • Personae, 1933 (Маски, Moscuae volumen secundum)

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art