[go: up one dir, main page]

Vide etiam paginam discretivam: Sebum (discretiva).

Pingue in scientia nutritionis, biologia, et chemia plerumque est ester acidorum pinguium vel permixtio talium compositorum chemicorum, usitatissime illa quae in animalibus vivis atque in cibo fiunt.

Moleculum pinguis, seu triglyceridi, quae ex glycerolo et tribus acidis pinguibus componitur.
Oleum plerumque pingue continet.

Pinguis est chemica crassa, unum ex tribus macronutrimentis (cetera sunt hydrata carbonii et proteina) quae in victu hominum necessaria sunt, et forma principalis qua energia in corpore humano conservatur. Quod ad chemiam spectat, pingue est genus lipidorum, quod ex triglyceridis componitur.

De vocabulo

recensere

In nostra lingua antiquitus distinguebantur tria pinguis genera, quae sunt pingue 'liquor crassus'; adeps 'pinguedo liquida sine sensu, quae nequeat facile durari'; ac sebum vel sevum 'oleosa et pinguis substantia, adipe siccior, concretior et magis compacta, fragilior etiam et igne difficilius liquescens'.[1]

  1.   Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis .

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • De pinguibus victualibus apud MedlinePlus (Anglice)
  • De pinguibus victualibus apud UpToDate (Anglice)