Abbatia de Boclanda
Abbatia Boclandae sive de Boclanda, vulgo Buckland Abbey est domus iuxta oppidum Boclandam Monachorum stans, haud longe ab Yelvertonia distans in comitatu Devonia. Abbatia Cisterciensis hic anno 1278 condita est iussu Amiciae de Clare, comitissae Devoniae. Monasteriis dissolutis Ricardus Grenville anno 1541 abbatiam emit, cuius filius (eiusdem nominis) in domum convertit et anno 1581 Francisco Drake vendidit. Domus a cognatis huius usque ad annum 1946 habitatus est. Ab anno 1948 opus fundatum nomine National Trust possidet et sicut museum populo apertum tenet.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Abbatiam de Boclanda spectant. |
- Buckland Abbey apud situm National Trust